681
208
DE LITHIASI
Repeto itaque, quod dolor, ac sensus, fiant imme¬
diatè in loco, sive centro injuriato, nec petito ce¬
rebri consensu. Sufficit namque, lumen vitale ipsius
animae sensitivae, in omnes quoquoversum partes,
pro necessitatis exigentiâ, diffusum, Nam quilibet
partium rector, etiam obiectorum notator, ac dis¬
cretor esse debuit. Quia animam sibi utrobique
praesentem atque praesidem habeat. Quo pacto
namque manifestabit anima, se sentire noxia, nisi
dolorem in centro injuriato inde conceptum, si ve¬
aversionem, concitaverit? Debuêre ergo mem¬
brorum necessitatibus inservire, artubus inserti spi¬
ritus, absque consultatione, ac recursu ad cere¬
brum: cum non cerebrum; sed ipsa immediatè
sentiat anima ubique praesens. Nimiâ enim celeri¬
tate opus fuit, ad avertendum, ac praecavendum
noxia, ideo nuncium, ad cerebrum mittere, impor¬
tunum fuisset. Admitto quidem, quòd intestini do¬
lor, in consensum trahat alias partes; easque vel
pertinaci paralysi resolvat, vel contrahat partes,
motui arbitrali servientes, dolente rene, stoma¬
chus nauseet, vomituriatque, torqueantur ilia,
stupeatque suppositum femur; dolens unguis,
glandem suscitet remotam. Siquidem animae prae¬
sentia, confirmat, non autem tollit partium con¬
sensum. (91). Itaque consensus ille in doloribus, dolori
est peregrinus, & per accidens: nec ideo doloris
essentiam, vel causam attingit, aut alienat. Eò
quòd consensus iste, sit posterus ad dolorem, ideo¬
que etiam ab eo separabilis. Sentiunt proin spiri¬
tus partium singulares, absque spiritûs influi com¬
mercio. Ut in dentibus, ac novâ carne ulceri cavo
restituta. (92). Etenim quia partes utrobique propriâ
vivunt quadrâ, sensus est juxta organi diversita¬
tes. Sunt & idcirco dolores multi, tempestatibus
concentrati, Lunęque inaequalitatibus respondent, eo