681
210
DE LITHIASI
pacto dolor fiat sentiendo. Quoad prius, pungit a¬
cus, & inde dolor. Apicula pungit, & vulnerat in¬
star acus, at longè aliter dolet utrumque. Ergo non
ipsa continui solutio aut divisio (in utraque pun¬
cturâ alioqui communis) primariò dolet. Siqui¬
dem divisio continui, nil aliud prae se, aut citra so¬
lutionem, efficit. Quae in Leprosis, & Paralysi, est
sine sensu, ac dolore. Sin verò solutio continui do¬
leat, sive non, id cultro est per accidens, nec hoc
solutionem attingit primariò, nisi in conditione
occasionis sine quâ non, ergo quòd punctura apis,
aliter doleat, quàm solutio aequalis per acum facta,
pendet sanè ex penitiori sensùs judicio. (96). Adeoque
vel exinde liquet statim, ipsam animam sensiti¬
vam, immediatè sentire, censere, ac judicare obie¬
ctum doloris. Sensus autem in Scholis, dicitur pas¬
sivè fieri, prout motus activè. Ego verò iam osten¬
di, sensum à potestate, sive primario ente sensiti¬
vo, fieri, per actionem: quanquam membra subie¬
ctivè patiantur, per obiectorum sensibilium appli¬
cationem. (97). Ergo sensus fit activè, quia sensatio ipsa,
est activa animae censura. Quòd autem interim
membra patiantur, id cùm sit sensationi per acci¬
dens, non potest impedire, quin sensus, fiat sensiti¬
vè. Est quidem idem agens proprium, in istâ actio¬
ne sensitivâ, sensûs & doloris: quia ipsum agens,
est anima. Differtque sensus à dolore, per judicium
animae, de obiectis sensibilibus. Adeoque sensus,
ipsius animae est judicium, actio nempe, non au¬
tem passio. Scholae quidem cum plebe, norunt,
quòd causae violentae, inferant dolorem, prout et¬
iam quòd aqua sit liquida: sed ostendisse inter¬
nam thymosin facultatis sensitivae, & dolorem
manifestâsse in radice, id nondum hactenus inten.
târunt. Quorsum conducit consideratio sequens.
(99). Viva caro amburitur facillimè, excoriaturque ab
aqua