681
211
CAPUT IX.
aquâ bulliente. Mortua autem caro tardiùs cre¬
matur. Estque alia ambustio, si viva manus, quàm
si cadaveris uratur. Prior siquidem adustio, vesi¬
cas, minimo ardore excitat, sic ut idem, etiam sub
Sole con tingat. Posterior verò combustio, car¬
nem tenet, non secus ac si assaretur: nempe abs¬
que vesiculis, & excoriatione. (100). Scholae etiam diffe¬
rentiam nondum istam annotârunt, quia neque
attenderunt. Dicentque fortassis, quod faciliùs sit
excalefacta calefacere, quodque ideo caro viva,
promptiùs comburatur. Sed supponamus carnem
mortuam, prius tepefactam, eodemque gradu ca¬
loris, nec secus, ac si viveret: non tamen proinde
facilè amburitur, nec eodem modo, quo viva. Non
ergo locum habet praefatum subterfugium. Qua¬
propter, cum ab uni voci caloris gradùs agente, di¬
versae contingant operationes, in eodem carnis
subiecto, sola vitâ distincto: ergo necessum est,
vitam duntaxat, esse illius diversitatis causam.
(101). Quod est dicere, vitam, esse agens proprium sensa¬
tionis in sensitivis: & vitam, esse ejusmodi causam,
quae insuper vim habeat ambustiones faciendi in
vivis, & in materia medica, imò etiam resistendi,
vel non. Quamobrem reperio vitam, primarium
efficiens, ac immediatum sensûs, ac doloris. Siqui¬
dem vis ignis, recepta, ac introducta in cadaver,
non est sensibilis, imò nec propriè ambustiva, qua¬
lis in vivis: sed potiùs assativa, vel tostativa. In
vivis namque, liquor carnis, per indignationem a¬
nimae sensitivae, celerrimè in acre liquamen con¬
vertitur, ac substantialiter transmutatur: qui in
mortuis, non est vitali transmutationi obnoxius.
Adeoque inter fibras, bulliendo & frixando, car¬
nes torret & assat. Caro enim mortua, patitur per
gradus, quos alia corpora non sensitiva, uni voco
modo patiuntur ab igne. Verùm in vivis, etiam
aquà
o 2