681
212
DE LITHIASI
aqua bulliens, statim vesicas parat: pars solida
dein, velociter contrahitur, & crematur. Idcirco
ista ambustionis actio, in vivis, ac sensitivis, fit effi¬
cienter ab ipsâ vitâ: ab igne autem effectivè, per
modum medii activi, occasionalis, & externi. Vi¬
ta nimirum ipsa, sentiens ignis rigorem, acuit su¬
um liquorem, transmutatque in vesicans. ac dein
in escharoticum liquamen. Et quantum scilicet ab
igne corripitur, tantundem postmodùm, per dis¬
positionem relictam, corrumpitur, quia mortuum
est. (102). Sed quia de sensibilibus sensu notis, tactus est
primarius judex: idcirco vix locum habet dem on¬
stratio, mansitque doloris historia ac radix, per
causas hactenus neglecta. Repetam ergo quae¬
dam, quae anteâ in tanto paradoxo, verbo contra¬
ctiore scripsi. Quamobrem, ad in vestigandum a¬
gens proprium, in dolore, consideravi, quòd Ra¬
nunculus, apium, flammula, &c. non vesicent in
cadavere. (103). Vesicant tamen carnem vivam. Censui
itaque, quòd in ipsâ animâ sensitiva, consisteret
differentia hujus actûs, & non primariò in flam¬
mulâ. Quippe quae tantum vesicat, quatenus
mordicatione, justo acriore, infestat sic spiritus
sensitivos, qui ut sensatam acrimoniam mitigent,
retundant, aut extinguant, furit anima in illis, re¬
solvitque ideo propriam membrorum substan¬
tiam vitalem, in labumen corrosivum (prout alibi
"de peste") quapropter ipsamet anima sensitiva, ut
immediata substantia sensitiva: ita est causa effi¬
cienter effectiva vesicae: flammula verò, quae in
cadavere operatur nihil, est causa effectiva occa¬
sionalis, externa, & excitativa. (104). Cujus ergo stupe¬
factae Scholae, docuerunt, pharmaca esse penitùs
inertia, ac velut demortua, nisi priùs à calore no¬
stro, velut coquo, praeparentur, & excitata acuen¬
tur. Quod sanè suis haud caret angustiis. Statue¬
runt