681
213
CAPVT IX.
runt namque idipsum, quatenus assumta vel ap¬
plicata pharmaca, non extemplò suas in nos fa¬
cultates exploderent, instar ignis: sed spatio ali¬
quo opus haberent, quo effectus suos, per praevias
dispositiones producerent. Veruntamen si requi¬
ratur spatium, ut fiat alteratio, quae sit effectus
pharmaci; id sanè neutiquam arguit actionem
pharmaci, à nostro calore, alioqui necessariam, ut
pharmacum donum suae nativitatis nanciscatur,
si ve agendi licentiam, quàm à creatione sibi obti¬
nuit incolumem, plenam, atque liberam. Verùm
(ut dixi) aliter, imò frequenter longè aliud opera¬
tur in vivis, quàm alioqui in mortuis, aut non sen¬
sit ivis. Ad eoque effectus pharmacorum, non fiunt,
nisi priùs debitè applicentur, atque dein appro¬
priatione exquisitiore, suam in nos imprimant po¬
testatem: ut videlicet inde oriatur dispositio,
quam anima sensitiva, suo iudicio suscitat, & post¬
modùm etiam, explicat, atque perficit. (105). Errarunt
namque Scholae in re medicâ, quòd aspexerint cau¬
sas externas, & occasionales, pro principalibus ac
vitalibus. Idcirco neglexerunt in vivis, ipsisque sa¬
nationibus, res effectas, efficientibus propriis, per
graduum debita itinera connectere. Insulsum
quapropter esto, quod piper, acetum, etc. deberent
mutuare suas activitates, & dona, ad agendum sus¬
cepta, à nostro calore. Quasi unicus calor, tam
multiformium effectuum causa foret primaria,
Quoniam reverâ, ut res in nos agat, ad hoc non a¬
lio extra se extrinseco, opus habet: sed ut prima¬
riò: ita absque morâ, suas vires, per dispositio¬
num momenta, statim exserit, si debitè sit appli¬
cata (prout tam de actione regiminis, quàm tra¬
ctatu quod calor non digerat in sensitivis, ad lon¬
gum demonstravi.) Sed quia anima sensitiva (quam
Scholae cum calore, turpiter confundunt) susce¬
ptas
o 3