681
214
DE LITHIASI
ptas vires sibi applicat, atque inde novam sibi
quandam actionem propriam, ac prorsus vita¬
lem fabricat. (107). Ideo vires, quas anima sensitiva à
pharmaco suscipit, sunt causae effectivae occasiona¬
les duntaxat, possetque si vellet, easdem praeterire,
ac negligere. Quod patet in robustioribus, qui la¬
xativa, etiam violenta, absque molestiâ, irritoque
potu digerunt, tanquam cibos. Itemque in mo¬
rientibus: quibus est quidem pharmacorum appli¬
catio: sed non appropriatio; ob neglectum scili¬
cet atque defectum potestatis sensitivae. In robu¬
stioribus enim, non deficit calor excitans, & ta¬
men effectus nullus. Etenim suscipiuntur aliàs sta¬
tim vires pharmaci, sensimque magis magísque
procedunt: dein susceptis illis viribus per animam
sensitivam: haec, mox bene, aut malè se gerit ad il¬
las. Si bene: tunc suis utitur obiectis in fomentum
suarum virium, vel in expugnationem noxii. Sin
autem perperam, iam se habet vita sensitiva mo¬
rosè, furiosè, iracundè, anxiè, etc. horumque pa¬
thematum Ideas seminales spargit, in spiritum e¬
normon, in cruorem, inque organa à pharmacis af¬
fecta, remanent effectus, ideis praefatis conformes.
Quod tractatu "de morbis", itemque "de peste", luculenter
demonstravi. (108). Adeoque si mora intercedat inter
applicatum pharmacum, ejusdemque effectum: id
nequaquam propter defectum, aut exigentiam a¬
ctivitatis rerum: sed contingit propter necessita¬
tem activitatis vitalis, emergentis, ac subsequentis
ex impressione, factâ per pharmacum. Non enim
vis virulenta deest in ictu serpentis, licèt quando¬
que ob impedimentum non operetur. Nam agens,
ut in nos agat, indiget applicatione, impressione
appropriata, & vi sensitiva, velut receptrice pote¬
statis agentis alterius. Idque, ut pariat productum,
quod revera, ac immediatè est fructus novus, seu
vita¬