215
CAPUT
IX.
vitalis,
tanquam
testimonium
sensationis
animae.
Etenim
sic
multi
ita
assuescunt
laxativis,
quòd
ne¬
quicquam
tandem
operentur.
Non
quidem,
quòd
calor
in
homine
defecerit,
aut
quòd
laxativa
vi¬
res
pristinas
amiserint:
sed
anima
contraxerit
fa¬
miliaritatem,
ex
frequenti
illorum
usu,
adeò
ut
mitiùs
excandescat
tandem
istis
venenis,
quàm
primis
vicibus.
(109).
Hactenus
siquidem
verum,
atque
perpetuum
est,
omnem
sensationem,
in
actione,
&
iudicio
vitali
consistere
potiùs,
quàm
in
passione.
Sive
interim,
ista
sensatio
contigerit,
in
sensu
exte¬
riore,
sive
in
aliquo
animi
pathemate:
sive
de¬
mum,
in
naturali,
aut
synpathetico
rerum
inani¬
matarùm
sensu.
(110).
Saltem
liquet,
quòd
pharmaca
non
egeant
praegresso
calore
nostro,
ut
agant
sim¬
pliciter:
sed
vis
sensitiva,
quae
est
actrix
principa¬
lis,
opus
habet
agentibus,
&
obiectis
sensibilibus,
ut
sentiat,
sentiendoque
agat.
Ideoque
actio
re¬
rum
sensibilium,
utrobique
se
habet
per
modum
causae
occasionalis,
respectu
animae
sensitivae,
nec
pharmaca
proinde
operantur
in
cadavere.
Pro¬
pter
defectum
principalis
ac
immediati
agentis,
quod
est
vita,
sive
anima.
(111).
Vnde
quoque
sat
liquet,
quàm
praeposterè,
pharmacorum
vires
sint
hacte¬
nus
tributę
agenti,
si
ve
efficienti
vitali,
atque
prin¬
cipali;
&
quàm
neglectum
steterit
agens
principa¬
le,
tam
in
medendo,
quàm
efficiendo
morbos.
Et
quidem
si
pharmacum,
alioqui
deberet
actuarià
nostro
calore,
ut
tali,
pharmacum
quodlibet,
sem¬
per,
&
ubique,
in
omne
obiectum
humanum,
actu
calidum,
aequaliter
ageret:
non
aliter
atque
pon¬
dus
aliquod
semper
sibi
uniformiter
aequiponde¬
rat.
At
laxativum,
eâdem
dosi
exhibitum
solvit
in
uno
terribiliter,
in
alio
autem,
nequicquam:
utro¬
bique
tamen
à
calore
sufficienter
excitatum.
Imò
in
debiliores,
plerumque
atrocius
furit,
idem
quod
in
o
4