681
18
DE FEBRIBVS
cruoris coagulatio, corruptionis dumtaxat ini¬
tium, & via separationis integri. Ergo si vena cu¬
stodiat cruorem; à corruptione in cadavere: mul¬
tò id magis in vivis. Argumento à minori ad ma¬
ius. Putrent quidem excrementa peregrina in ve¬
nis: tam propriae nimirum, quàm alienae digestio¬
nis retenta (ut de digestionibus alibi) at nunquam
sanguis. Quippe qui iuxta Sacra, est sedes, & the¬
saurus vitae. Si ipsa ergo vita, nequeat à corru¬
ptione praeservare suam sedem & thesaurum quan¬
tisper est in venis, quando ergo servabit eum? &
quomodo unquam erit immunis à corruptelâ? I¬
temque si vita, non servet à putredine sanguinem
in quo gliscit, quomodo praeservabuntur ossa. (23). Ve¬
nae ergo, à Creatore sunt ordinatae, ut sanguinem
servent à corruptione, quia vita confermentata est
sanguini venarum. (24). Itaque sub hac quaestione ruit
decus, & destinatio naturae: vel ruit totus ordo
medendi hactenus adoratus à medentibus. Sed esto,
quonam signo judicant Scholae sanguinem putri¬
dum? nonne ex colore albiore, nigriore, flavo,
subviridi, fuscove? nonne ex materia viscosâ, cras¬
sâ, aqueâ, tenui? & tandem an non ex consistentiâ,
non fibrosâ, vix cohaerente etc. (25). Ast declaro, sub
poenâ convicti mendacii, si quis velit experiri, quod
ducentorum petulantium rusticorum, & sanorum
cruores, unico die examinaverim: erantque multi
illorum, aspectu valde dissimilares, colore, mate¬
riâ, & consistentiâ, quorum plures distillavi, &
reperi, medendo aeque utiles. Solent namque no¬
strates rustici, altera Pentecostes mittere sangui¬
nem, quo largius potitarent. Etenim quanquam
plures viderentur putridi, alii eruginosi, vel atra¬
biliarii: Imprimis tamen rustici unde effluxerant,
erant admodum sani. Ergo per causam confirma¬
bant, se non obstantibus corruptionis indiciis,
cruores