20
DE
FEBRIBVS
sublatâ.
Equidem
inspectores
cruoris,
soleo
aequi¬
parare
ferentibus
iudicium
de
vino
Hispanico,
pu¬
tantibusque
aspicere
lotium.
(30).
Sed
dicent:
si
putredo
non
insit
cruori,
cur
ergo
tertiâ,
&
non
primâ,
vel
primâ,
&
non
tertiâ
vice
salit
purè
rubicundus
è
venâ?
At
istud
argumentum,
saltem
convincit,
unam
partem
cruoris
plus,
citiúsque
turbari
alte¬
râ,
nec
totum,
aut
omnem
simul.
(31).
Certum
est
nam¬
que,
naturam,
sensim,
lineari
viâ,
ad
statutam
sibi
perfectionem
tendere.
Cruorem
ideo
prope
cor,
puriorem
esse,
quàm
qui
circa
primam
ejus
offici¬
nam
est.
Ergo
Tertianam,
tam
Continuam,
quàm
Interpolatam,
ex
bile
flavâ,
Quartanam
ex
atrâ,
ut
&
quotidianam,
ex
pituitâ,
sed
putridis,
constare
ajunt:
errantque.
Nam
cur
necesse
fuit
hos
humo¬
res
(quos
alibi
fictitios
demonstravi)
supponere
pu¬
tridos,
cùm
fateantur
Synochum
non
putridam,
continuam,
&
tribus
praefatis
atrociorem?
Quae
sa¬
nè
si
conferantur,
cum
propositâ
febrium
defini¬
tione,
iam
necessariò,
sanguis
in
Synocho
omni,
&
spiritus
vitalis,
in
Diariâ,
constante
vitâ
putrebunt,
terminum
scilicet
putredinis
assecuti
erunt.
(32).
Dein
cum
fateantur
Scholae
ejusmodi
putridos
humo¬
res,
non
consistere
in
thecâ
cordis,
&
quòd
proin¬
de
non
accendantur
primariò
in
febri,
adeóque
per
consequens,
frustra
exigatur
putredo,
ad
calorem
febrilem
accensum
in
corde.
Si
ergo
putridi
humo¬
res,
accendant
à
longè
spiritum
in
corde:
Id
omni
lege
naturae,
prius
fiet
cominus,
quàm
eminus,
satiúsque
omnem
cruorem
intermedium
putredi¬
nis
calore
accendent,
dabuntque
sic
omnes
febres
necessariam
Synochum
putridam.
Quare
nec
Quartana
sistet
cursum,
repetétque
recursum,
si
eadem
ejus
materia
putrida,
in
Splene
sospes
ad
annum
expectet.
Gangrenae
certè
me
docent,
nihil
putridi
(nam
putridum
omne,
est
mortuum)
posse
dudum