681
21
CAPVT II.
dudum persistere absque ulteriori sui contagio.
(33). Nec capio quomodo putrebit ipsae vitae Archeus,
ut Galeno pro Diariâ satisfaciat? Quod si intelli¬
gant Diariam filiam illius putredinis, quae tandem
spiritui vitae inseritur. At sic omnes febres, in Scho¬
lis, essent Diariae. Denique si Diaria, filia putredi¬
nis: praesupponitur ergo putredo fermentata spiri¬
tui vitae. Vnde relapsus ad easdem angustias. (34). Sin
autem intelligant incipientem dumtaxat putredi¬
nem, si ve dispositionem ad putredinem sitque ca¬
lor effectus putredinis: ergo sequitur, quod Diaria
habebit tantùm dispositionem ad calorem, non
autem calorem verum, uti nec proinde vera erit
febris. At Scholae requirunt formalem, & absolu¬
tam putredinem, ut caloris febrilis causam inve¬
niant. (35). Oblitae, quod tunc calor erit effectus putre¬
dinis, & non febris: adeóque distinguent, coacte,
calorem à febri. Quippe cum Synochus non putri¬
da, sit vera febris absque putredine, & per conse¬
quens, debebit esse absque calore. Interim paula¬
tim deponunt caloris formidinem, nec illi incum¬
bendum in medendo, dum metuenda sit major
noxa ab contagio putredinis in habentibus sym¬
bolum. Praestarétque ideo putredinem avertere,
quam refrigeriis frustra febrim delinivisse. At sa¬
nè quaecumque putredini resistunt, sunt calida.
Myrrha enim, iam à bis mille annis, cadavera
Memphytica praeservat, quo aliàs cum Cichoreo,
Plantagine, & vestris refrigerantibus, dudum pu¬
truissent. Sunt igitur putridorum humorum, san¬
guinis item, atque spiritus putrefactiones, adeò fa¬
bellis similes, quod vix crederem Scholas seriò lo¬
cutas, nisi istas theses, per therapeuticem fataliter
etiamnum hodie confirmarent. Pro colophone
adhuc unum addam. (36). Quidquid in corpore semel
corruptum est, nunquam iterum redit in gratiam,
sed
B 3