681
23
CAPVT III.
(12). Infausta medendi theoremata in cladem mortalium à
diabolo inventa. (13). Argumentum contra, à capsis desum¬
ptum. (14). Flavam & etiam bilem non hospitari in Splene,
& Folliculo fellis. (15). Contra Astrologos circulum febrilem
in astra deferentes. (16). Similitudines in Scholis praelectae,
non quadrant. (17). Aliquot argumenta contrà doctrinam
Scholarum. (18). Meritum Fernelii. (19). Paracelsi temeri¬
tas & inconstantia. (20). Hominem non esse Microcosmum, se
Sacris obtemperandum. (21). Paracel sus deceptus.
(1). Statorum circuituum causas Scholae ajunt; quòd
scilicet tantidem pituitae generetur indies, quan¬
tum bilis alterna die, & quantum atrae, triduo. Gra¬
tulor linguae nostrati, quae hisce nominibus ab
hellenismo desumptis, lubens carere voluit. (2). At
non sic causam effectricem docent Scholae, sed tan¬
tùm causam remotam, quam sine qua non, vocant.
Itaque indignor meritò, quòd Scholae quintum
humorem pro quintana non finxerint, nec dimi¬
diatum, & sequi alterum pro Hepiala, & Hemitri¬
teis. Duplatam item bilem neglexisse, pro Tertiana
duplici, nec meminisse duplatae bilis atrae, pro du¬
plici Quartana: Non invenisse humorem errati¬
cum, ac incertum, pro febri erraticâ: vel humores
continuos, & incessanter surrogatos, pro conti¬
nuis, singulo, alterno, vel terno die exasperanti¬
bus. Ac tandem humorem pigrum, pro febri len¬
tâ. (3). Saltem debebant exposuisse si putrescens san¬
guis mutetur in bilem, quare convertatur totus in
pus. Cur cruor purulentus in tabe, non efficiat cau¬
sam, & expectorationes flavae non pariant Tertia¬
nam: sed febrim hecticam, idque mox à cibo. Qua¬
propter humorum quaternarius, pro tanto febrium,
aliorúmque morborum catalogo, adhuc indies
aucto, nemini non suspectus esse debet. (4). Quantum
verò ad sedem humorum putridorum febrilium
attinet, tam stupidus aeque in hoc Galenus est,
quòd suum errorem patefacere me puduisset, nisi
Scholae
B4