681
43
CAPVT IV.
(33). Statuarius nempe statuam, calcearius calceos in
dubiè parat. Solus autem Medicus nil audet ex arte
spondere suâ: quia nititur fundamentis incertis, per
accidens dumtaxat, subinde, atque dolosè profi¬
cuus. Quia utcunque rem verteris, ignorantiae ple¬
num est, procurata debilitate, sanare velle. Per re¬
pentinam nempe cruoris depletionem, cumulatè
factam, plerumque natura negligit expulsionem
sui hostis. Quam attamen expulsionem demon¬
stravi continere totam febrium, & naturae scenam.
In confesso est praeterea, quòd materia febrilis non
consistat in vena supra Cor: (34). & per consequens, ne¬
que venaesectio materiam occasionalem ullatenus
exhauriat, aut directa medendi intentione, effe¬
ctivè sanet. Denique, si mittendus cruor, ob per¬
spirationem facilem arteriarum. (35). Id saltem frustra¬
neum in initiis & incrementis febrium, cùm calor
nondum viget. Cúmque in statu, ut neque in de¬
clinatione sit mittendus cruor. Ergo nunquam.
Quod autem non in statu, probatur: quia praepe¬
ditur crisis, cùm natura (ut scribunt) maximè im¬
pedita luctatur, & plerumque victrix, minimè tum
toleret virium jacturam, & avocationem à duello.
Sin verò in statu natura victa sit, quid erit venae¬
sectio tum aliud, quàm merum homicidium? Si
ergo in statu non convenit venam pandere, dum
maximus calor, anxietas, & potissima arteriarum
exigitur respiratio: multò certè minus conveniet
in initiis, & augmentis. Praesertim quod primis
statim diebus, metus plethorae abeat, adeóque sat
facilis sit arteriarum perspiratio. Quod autem mor¬
bi, in sua declinatione, venaesectionem nec petant,
nec tolerent, tam est clarum, & omnium voce te¬
statum: quod nemo venaesectionem unquam, per
declinationem morbi, intentet. (36). Consideremus
praeterea, quod in febribus, cruor in venis, vel
bonus