681
44
DE FEBRIBVS.
bonus sit, vel malus, vel neuter. Si bonus: bonum
erit, bonum detinuisse, eò quòd viribus addat. Nam
(ut alibi ostendi) plethorae metus, vel mox ab
initio, si quis esset, cessavit. Quod autem volunt
bonum cruorem dimitti, ob refrigerium, & pu¬
tredinis difflationem. Iam enim utrumque sat sub¬
latum est, & imaginarium bonum, quod suppo¬
nunt, realem, & necessariam virium jacturam ad¬
fert. Caeterùm docent Scholae venaesectionem in
febri non mandari, propter bonitatem cruoris,
quae nempe supponunt malum & putredinem. Ego
autem sat docui, non dari corruptum in venis
quamdiu vivitur & per consequens, ruere hunc
Scholarum scopum in vena secanda. (37). Oportet ergo
mihi demonstrent malitiam cruoris, quae sit citra
ejusdem corruptionem. Deinde, malum istum cruo¬
rem, detineri in venâ, à corde usque ad manum,
si ratam velint venaesectionem, in quantum ta¬
lem, vel quatenus revulsionem. Doceant, inquam,
quòd malus cruor; non sit in primis officinis, edu¬
ctóque per cubiti venam cruore non trahatur dete¬
rior ad cor, qua vena cava, dexterum cordis sinum
facit. Instruant pariter, quòd depletis superiori¬
bus venis, non sit major libertas, & impunitas,
quâ noxia & febrilia ad cor pertingant, quàm ante.
Adeo quòd loco difflandi putredinem (quam in rei¬
veritate probavi nullam) non occasionetur potiùs
liber aditus aurae putridae ad cor. Quorsum nempe
depletarum venarum vacuitas, attrahit cruorem
infernae. Ostendant, inquam, quâ ratione effluvium
cruoris, & diminutio virium per cubitum, impe¬
diat putredinem, sive importet correctionem, &
redintegrationem putridi. Item explicent se, quid
velint dici, quod venaesectio fieret, quo arteriae li¬
beriùs respirent, cùm putredo (si qua esset in venis
possibilis) non affectet sanguinem arterialem
totius