681
81
CAPVT IX.
febribus. (8). Tremoris autem cùm sit in ipsis muscu¬
lis, notandum est, musculos habere duos motus.
Vnum quidem, quatenus sunt clientes voluntatis,
ut edant voluntarium motum: Alterum verò, in
quantum invità voluntate, proprio feruntur motu:
estque hic iterum duplex, prior scilicet, qui unico
tractu violento, contrahitur prout in Spasmo,
Crampo etc. Alter verò, qui intervalla patitur,
qualis est tremor febrilis, jectigatio, & tremor
membri alicujus (puta capitis, aut manuum etc.) se¬
nio, ac potatoribus familiaris. (9). Profectò non sine
nota Galenus transeat, quin risu excipiatur. Docet
enim ejusmodi senilem tremorem fieri, ex lucta
ponderis cum facultate motiva arbitrali. Quodque
haec nimirum conetur membrum attollere, sed ob¬
debilitatem, inchoatum motum sistat prae pon¬
dere membri, impeditum. Quasi verò facultas mo¬
trix voluntaria, niteretur invitâ voluntate attolle¬
re jacens atque quietum membrum ut continuò
subsiliret? Redeo ad terminos de febribus. Cùm
itaque nedum pellis (ut in scroto) verùm etiam
membranae singulae motu proprio sibique naturali
crispentur, rugentur, contrahanturque, non est
absonum, & musculo suum dare motum. Etenim
sic & à morte in Tetano utrimque tenduntur mus¬
culi, dudum ab interitu omnis voluntatis. Sic
nempe purgantium venenosa qualitas, non rarò
partes musculosas convellit, & in febribus laetha¬
libus, invitae sunt convulsiones, cum intercalari
remissione. De quibus cum tractatu de Spasmo
diffusè egerim, hoc loco monuisse sat fuerit, quod
duae istae facultates motrices, naturaliter compe¬
tant musculo. Quarum una feriatur, quiescitque
quamdiu musculi bene se habent: sed movetur vel¬
ut auxiliaris in occursu rerum sibi molestarum.
(10). Tandem igitur cùm Archeus per venarum &
arteria¬
F