681
136
SCHOLARVM HVMORISTARVM
enim ista supernatans aqua, pars integralis cruoris,
nec de ejus essentia, aut contentis, magisve cogna¬
ta cruori, quam currus, respectu hominis insiden¬
tis. Dolendum est itaque, tot seculis, neminem
unquam degustasse, istam aquam: sed avorum nu¬
gis sua inscripsisse nomina omnes: specie inquam
medendi, destructiones aegrorum, sub falsis prin¬
cipiis tradidisse Scholas. (44). Siquidem humores, sunt
exitiales ignorantiae, ignaviae, turpitudinesque, à
mendaciorum patre, introductae, & à sequentium
laxa credulitate, celebratae. Non enim etsi fundus
cruoris, subinde minus habeat, erit proinde atra¬
bilis: prout nec sedimentum lotij, est pituita. Sed
dum vita cruoris recessit, non mirum singula, quae
in vitae unitate custodiebantur, repetant conditio¬
nes materiales, quibus obligantur. (45). Fundorum enim
varietas, à ponderum praeeminentia in liquidis
pendet. Latitudinem quippe in pondere habent,
quae post mortem heterogenea evadunt, & sensim
in ataxiam confusionis properant. An enim sani
iudicij vir, credat vinum, cerevisiam, herbarumque
succos, suam melancholiam ad fundum cum sedi¬
mine deponere? Quid enim commune habet me¬
lancholia, cùm heterogenea sediminis substantia?
Quoad colorem vero. (46). Omnis aethiops, cruorem
habet fere atrum, plerumque autem absque sero.
Nullus tamen illorum, melancholicus. Omnes verò
iracundi. (47). Cruor enim, qui ab ambiente refrigera¬
tur in pelvi statim, rubescit magis illo, qui ad fun¬
dum demersus, diutius tepuit. Nam & hoc ordina¬
rium. Quod extra venatus cruor quilibet, statim in
corpore nigrescat. Quaecunque enim facile putrent,
facile etiam admittunt putredinis comites, citius¬
que putrescit pars cruoris, quae diutius post sui mor¬
tem tepuit. Nec mirum itaque, quod pars fundi
inferioris, intensius nigrescat. Quod autem ater
cruor,