681
143.
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
bilem utramque aut pituitam, rejicere in comple¬
xiones naturales hominis, usque adeo & in meram
intemperiem referre. Siquidem ait unicum mel,
in sanguineis, totum verti in sanguinem, quod in
cholericis, totum mutatur in bilem. Quapropter
non tam in propensionem materiae, quàm in vitio¬
sam hepatis intemperiem, hujusmodi humorum
nativitates, tanquam indifferentes relegat. (64). Unde
consequens: tres ad minimum semper Intempe¬
ries semper, ac simul confluere, quae singulae, singu¬
los pariant humores. Imo verendum, ne Galenus
allidatur ad scopulos, & submersus pereat, dum do¬
cet, totum sanguinem putridum verti in bilem.
Nam inde cogetur concedere, quotidie partem
cruoris, in sui constitutione putridam: imò & mel,
in biliosis, totum, infra paucas horas, putrere: non
autem in sanguineis. Adeoque tam complexionem
biliosam, quam ejus bilem, esse meras corruptio¬
nes. Saltem quantum bilis quotidie in sanguifica¬
tione fit: tantumdem ex placito isto Galeni, putre¬
scit. Ac per consequens, non est bilis, humor con¬
stitutivus cruoris sani, ac benevalentis: sed adiacens
vitiosum. Etenim dum cruor putridus, teste Galeno,
vertitur in bilem: intelligitur ista bilis, vera bilis,
non autem ens putridum, cùm putrida bilis alioqui,
non magis censenda sit bilis, quam homo putridus,
homo. (65). At postquam optice scivi, quod nullum ens,
existens in sui perfectione, attestetur partes dissi¬
milares suae radicis seminalis, si quae superessent:
Sed quod semen, disponat suam materiam, ut ex
ea, hoc unum quid, fiat, & non per appositionem:
sed per veram formalem transmutationem: scivi
perfectè deinceps, etiam quod diversitas, in cruoris
corruptione subinde elucescens, nunquam possit at¬
testari, multoque minus ostentare, partes consti¬
tutivas materiae ex qua. Non magis quam vitulus
strangu¬