681
144
SCHOLARVM HVMORISTARVM
strangulatus, etsi in apes mutetur, proinde est com¬
positus ex apibus. Vel mel, si cum rore majali, una
in gramine nocte, plenilunium tulerit, mutetur in
anguillas; cum pane autem secalitio, in formicas
transeat: Indusium vero muliebre, occlusum cum
frumento, abeat in mures, infra paucos dies. Non
tamen mel proinde ex anguillis aut formicis, vitu¬
lus ex apibus, vel mures, elino & menstruo, suam
desumunt materiam. Eritque composita anguilla,
formica etc. è melle, sic ut iterum anguilla mortua
iterum ex sui corpore, mel excludat. (66). Errat proin¬
de Paracelsus, qui ciconiam assam, in serpentem,
& anates, in ranas, spatio quindenae, ait recedere,
quod aves ejusmodi cibis vesci solitae essent, illas¬
que bestias, ideo in se seminaliter continere de¬
beant. Id enim experientiae facti, & Philosophiae
repugnat penitus. Non equidem origo rerum, est
ex iis, in quae resoluta mutantur. Eo quod in gene¬
ratione naturali, oporteat partes constitutivas, sic
fieri unum quid ut ab unica generati forma, a¬
ctuentur plenarie. Ideoque quicquid sub generatio¬
nis relatione, non est immutatum ab esse pristino,
id plane manet exclusum, atque deses. Cuncta
enim naturalia, univoco fere modo ac semine, con¬
stituuntur. Adeo etsi conflentur partes integrales,
quales sunt, ossa & nervi: illa tamen, non solum
connexionis methodo: sed specificae unionis vitali
vinculo colligata, transeunt in alienam familiam:
fiuntque ens ipsum, unde partes seminis prioris re¬
peti, est naturae prorsus impossibile. Non est ita¬
que cruor, pars contexta ex quatuor humoribus,
specie elementali differentibus: multoque minus,
est cruor resolubilis, in humores illos, unde credi¬
tur ortus. Sed per consequens, quicquid è cruore,
aut per alvum corrumpendo, producitur, ut non
est humor unus de quatuor illis fictis: sed putridum
cruoris