681
145
PASSIVA DECEPTIO. CAP. I.
eruoris excrementum. Multo minus est basis fun¬
dandi argumenti, pro humorum possibili existen¬
tia. (67). Liquido proinde constat, Scholas, cruorem
non intellexisse, ut ens naturale, unum, & compo¬
situm naturae: sed pro ente artificiali, ex pluribus
consarcinato, atque connexo. Sub qua ignorantia,
certum est, proprietates, requisita, sanitatem, mor¬
bos, remedia quoque, unà hactenus mansisse inco¬
gnita, falsisque medendi principiis, per conjectu¬
ram tantum fuisse Medicatum. Sed agedum unica
vis Jecoris, in sanguificatione regulariter, directe,
atque ordinario producet quatuor simul humores,
horumque varietas (exemplo Mellis per Galenum
memorato) pendet ex quadruplici varietate unius
efficientis. (68). Itaque necesse est, regulariter, ac quoti¬
die praepollere in unico hepate, quadripartitam, ex¬
pressam intemperiem complexionalem: quarum
scilicet quaelibet, invita socia, suum apta sit fabri¬
care humorem. Cumque plus ordinario pituitae
generari scribat, ideoque & quotidianae, febris cau¬
sam abundantiorem statuat. Sequitur, quod in¬
temperatissimi etiam cholerici, complexio pitui¬
tosa erit adhuc praepotentior. Ast cum iamdudum
cessent, conculcataque sint elementorum figmen¬
ta, unde qualitatum, & humorum speranda es¬
set reflexio quaternarij: Nulla jam porro ratio su¬
pererit, cur magis ad quatuor humores, quam ad
tres, vel ad decem vergeret, cujuscumque demum
dispositionis, heres illa materia, extiterit. Quia
sublato trunco fundamentali, quod scilicet non sint,
nec fuerint unquam quatuor elementa in Univer¬
so, neque ex iisdem, corpus nostrum ullatenus con¬
stituatur, materialiter, aut efficienter. Simul ruit
etiam tota humorum generatio quadruplex, in se¬
core. Quippe, quae ad elementa, horumque sup¬
positas, fictasque qualitates, connexasque luctas,
semper
K