681
167
PASSIVA DECEPTIO CAP. II.
Quomodo non suffocetur in aqua? Quomodo sub
unitatis identitate, ignis & aqua, se in vicem com¬
patiantur, ut & aër immediate, sub phlegmate?
Quid uspiam repererint in natura, quod cogat
ignem connectere in aqua salsa? Reperient tandem,
se adactas ad credendum has nugas, propter quater¬
narium elementorum, & corporum mistorum ne¬
cessitatem. Quam postquam demonstrationibus
propter quid, utramque conculcatam, mundus
meis scriptis assecutus fuerit. Ridebunt ipsaemet
Scholae, omnisque posteritas, avorum stoliditates
hactenus tam pertinaciter tutatas, in Medendo tam
pernitiosas, & instruendo falsas. Quod velint no¬
lint, deglutire debebunt, duo mea axiomata alibi
demonstrata. (19). Quorum unum est. Nullum esse ignis
elementum, ignemque culinarium, sive artificialem,
non esse substantiam. Ac consequenter, si concur¬
rerent plura ad cruoris compositionem: saltem non
posse confluere quatuor elementa. Ac malè qua¬
drare ideo fictionem quatuor humorum, pro cruo¬
re nostro, pro mistione, temperie, lucta, itemque
pro morborum, ac sanationum veritate, existentia,
actualitate, alteritate, & sanatione. Alterum autem
meorum axiomatum, alibi sat probatum est.
Quòd omne sublunare visibile; materialiter non
componatur ex quatuor, ut neque ex tribus ele¬
mentis commixtis. Paenitendum ergo serio. Quo¬
niam ignis, nec elementum est, ut neque substantia,
nec in nostri compositionem ad vocandus, pro ficta
Microcosmi aequiparatione, aquosus liquor salsus
ut formam ignis referat. (20). Iterum conniventer sup¬
pono. Naturam quotidie ex omni cibo, vix confi¬
cere cruoris satis (prout libro de febrium inaudita¬
doctrina) Saltem id comprobat natura, cum pro
cruore superabundanti, nullum hactenus statuerit
diversorium: attamen semper abundanter, ac super¬
flue,
L 4