681
168
SCHOLARVM HVMORISTARVM
flue, ex omni cibo, utramque bilem parat (quod
probant Scholae per tincturam urinae, & sordium
alvi) ergo saltem quotidie, natura jecoris errat, fun¬
dataque est in ęrrore, peccatque etiam in abstemiis,
piscibus, & nationibus, solius aquae potatione sa¬
turatis. Quod scilicet minimum superabundantis
humoris ignei, & terrei generet, plusque quàm pro
suis alimentis, sibi sit opus. Cur ergo non peccat
natura potiùs, in qualitate, prout indies indistin¬
ctim peccat in quantitate? Cur etiam loco cruoris
(quarti scilicet humoris ordinarij) non pariter pec¬
cando parit cruorem quendam abortivum, excre¬
mentitium, proscribendum in exilium, sicut duas
biles quotidie nimias exulat de facto, è composi¬
tione cruoris, vitaeque sodalitio? Cur etiam è bonis,
& euchymis cibis, temperate sumtis, quotidie plus
malignorum, & expellendorum, quam optimi cruo¬
ris parit? Cum Galeno teste, in calidis naturis, to¬
tum mel, quod aliàs in temperatis, atque ideo san¬
guineis, vertitur totaliter in sanguinem, vertatur in
bilem flavam? exclusis videlicet aliis tribus con¬
sociis humoribus? Vnde sequitur. Quod fabrica
humorum, non ex complexione cibi: sed prorsus
ex hepatis adrastia proveniat. Inde consequenter,
si quotidie, bilis utriusque plus justo conficiatur,
id totùm peccato, ac vitio naturae, tantum esse tri¬
buendum. Omnisque ideo hepatis naturalis com¬
plexio, vitiosa est, ac erronea, in omnibus atque
singulis. In abstemiis, itemque in torridis, ut & in
exanguibus, & febrientibus quotidie peccatur in
utriusque bilis nimietate, ut etiam in sanguinis pe¬
nuria. Vnde sequitur, primarium, ac principalem
naturae scopum, versari circa fabricam praefatae
utriusque bilis excrementosae. Quis ergo ex tot
absurditatibus, non cernet, & discernet, suppositae
thesis falsitatem? (21) Suppono itaque ulterius. Quod
Scholae