681
169
PASSIVA DECEPTIO. CAP. II.
Scholae doceant, bilem atram, esse acidam. Id au¬
tem probant, quia cadens in terram, per vomitum
reiecta, fermentat eam, si terra cooperiatur. Fun¬
damentum hujus stolidi argumenti, iam supra con¬
culcavi. Secundo docent, atram bilem fieri sub¬
inde, ex flava recocta, sive abundanter cocta, quasi
sua sponte tandem flava deflueret in atram, tan¬
quàm finem sui ultimatum. Quas Scholarum the¬
ses comi tantur multa absurda. (22). Nam imprimis, sibi
contradicunt Scholae in hoc, quod statuant qua¬
tuor humores, simulque eodem digestionis motu ¬
nasci, sive fieri, si nempe cruoris compositio ex
quatuor conjunctis contingat, Secundo secum lu¬
ctantur, dum bilem flavam, coquendo, in porra¬
ceam, & aeruginosam terminari docent. Id est, in¬
duere viridem colorem, & interim increscere in
amarore. Ergo atra bilis non est acida, ex super¬
coctione flavae, nec illa ex hac oritur: vel alioqui
naturae coctio non est univoca, in eodem corpore,
eodemque digestionis rectore promota. Vel sanè
id quod rejicitur quandoque acidum atque nigrum,
non est bilis atra. Nisi forte utrumque aeque merito
negetur. Dein ubi, & quomodo supercoquetur fla¬
va bilis? non enim in lecore, ubi exiles venulae,
motam coquendi non tolerant, continuo nempe
cruore, & lotio transeunte, repletae. Nec demum
atra fiet, ex recocta flava in venis Mezenterij: cum
hae continuo distendantur ciborum suctu, & po¬
tuum transitu: essetque flavae bilis recoctio, ne dum
impedimento: Verùm insuper contagioni, novello
chylo, tendenti ad officinam sanguificationis.
Quod si vero flava bilis, nec infra, nec supra hepar,
nec demum in ipsis ramulis iecoris recoquatur, ut
inde fiat atra: Sed flava, deferatur ad Lienem, ut in
illo viscere transmutatio flavae in atram, & amarae
in acidam, contingat: Tum saltem meminisse de¬
berent,
L 5