681
171
PASSIVA DECEPTIO. CAP. II.
sanguinis requisitum? Respice Lector, quorsum fi¬
gmenti complicata absurditas, Scholas adegerit,
quod nominum, atque veritatis penuria, duo ele¬
menta, fictosque inde fecerint humores, terram fri¬
gidam, simulque liquorem amarum, acrem, aci¬
dum & igneum? Bilemque flavam, simulque mox
eandem atram acrem, amaram, & acidam vocave¬
rint? Vahl timeant sibi funestum casum, postquam
à tot saeculis, iam cespitando itum, & profugiendo,
tam misere mentitum est. At saltem conjicio, no¬
vum hoc atrae bilis germen, in constanti Schola¬
rum hebetudine, non habere certam assertionem
(quod demonstravi primum fuisse cruorem ali¬
mentarium Splenis, quandoque sinistro eventu
degenerem) nec ab initio, & pro cruoris constitu¬
tione requisitum: Dici autem à degenera bile, re¬
coctione productum, subterfugij loco, ut nempe à
tot absurditatum anxietatibus quodammodo se li¬
berent. Coguntur saltem potius concedere, quod
ater ille liquor acidus, subinde, vitio lienis reiectus,
sit amurca excrementosa, inutilis, nec intendente
natura factus humor. Itut sit alioqui, si prosilire
dicant, ex naturae intento (etsi rarius conspiciatur)
nec item ex priùs recocta bile flava: saltem immeri¬
tum nomen, & proprietatem acquisivit (nec enim
se sat explicant Scholae, vagantes in sui dogmatis
inconstantia) bilis, igneae & felleae proprietatis. Jam
terra, quandoque nil erit, praeter ignem inspissa¬
tum, si appositè quadrent ficti humores, attributis
elementis. Flava item & atra, fient simul, eodem¬
que teporis agente, ut uni, ambae biles, responde¬
ant terrae. Praesertim cum iam constet, Ignem non
magis posse, quam esse, de numero elementali.
Sin vero tribus tantum elementis, tres sufficiant
humores, cur quatuor excogitarunt? Id namque
juxta putatos somniorum errores, est naturam co¬
gere