681
3
SIVE CAPUT XVI.
praeter naturam, à causa occasionali errante, vel a¬
lienâ, productam, detentam, vel introductam. Ad¬
coque ejusmodi materiam omnem, duntaxat oc¬
casionalem voco: Incitatricem quidem; at planè
externam morbo: Itpote cujus adhuc materiae
perstite praesentia, non rarò tota febris cessat, &
perit funditus. (5). Ergo febrile efficiens internum,
atque immediatum ens formale, est ipsamet vita;
ejusque immediata materia, ab aura vitali (in quâ
hospitatur, & sedet ipsa vita) pro parte desumitur,
& abscedit. Sicque est ipsi immediata, ac plenipo¬
tentiaria potestas in vitam, sibi symbolo unifor¬
mitatis connexam. Etenim alioquin importunum
esset, furenti vitae, extra se, morborum parere: si¬
ve, formale atque essentiale initium, fundamen¬
tum, atque semen concipere, efficere, & fovere.
Non enim valet vita, morbum, seminaliter, in a¬
lieno excrement orum externoque subiecto, stabili¬
re. Nam si vita à morbo tolerare debebat, angu¬
stiari, atque necari: debebat certè à semet ipsâ iam
deturpata, omnem pati injuriam. Suxta Adagi¬
um, "Nemo, nisi à seipso laditur." (6). Ruditer id olim
quoque Hippocrates sensit, qui spiritum illum vi¬
talem, impetum faciens (tam ad vitam, quàm ad
internecionem) primus vocavit. Deus enim mor¬
tem non fecit pro homine: quae à peccato incepit.
Non enim nego, vitam stimulari in propriam in¬
juriam, à causis occasionalibus: At saltem opta¬
rem, Veteres diremsissent causam essentialiter in¬
ternam, ab externis occasionalibus, uti decet. In¬
ternum autem, & externum, non sumo pro cor¬
poris respectu: sed quod radicaliter essentialiter¬
que est morbo proprium, id voco internum, atque
inseparabile: secus verò, si tantùm accidentaliter
adjaceat. Itaque ante omnia, seri ò & unicè notan¬
dum, qualiter ipsa febrium quidditas formetur, â
quiddi¬
P 2