681
19
TVMVLVS PESTIS.
bat, qui pyrotechniae rudimenta, manualia saltem,
noverat. Mox ego, ut penetrale quorundam cor¬
porum, per ignem inspexi, comprehendi multo¬
rum separationes, tum libris nondum traditas, ac
hodie aliquot incognitas. Dein indies crevit scien¬
di, ac operandi aviditas. Non enim multo post
biennium, ejusmodi mihi suppellectilem compara¬
veram, qua apud infirmos, etiam juxta Electorem
Coloniensem Ernestum Bavarum, absens magni
fierem, & me ad se evocaret. Tunc enim adhuc
magis me puduit nuperae, & doctae meae ignoran¬
tiae. Quapropter statim abdicavi omnes libros, &
sensi me per ignem plus proficere, in conceptibus
orando acquisitis, quam libris quibuslibet, cantum
semper eundem cuculi, canentibus. Tuncque dilu¬
cide cognovi, me verae Philosophiae aditum vi¬
tiasse. Vndique obstacula, difficultatumque obscu¬
ritates apparuerunt, quae non labor, non aetas, non
vigilia, non denique nummorum dispendia, di¬
spergere potuerunt ex condigno: Sed duntaxat uni¬
ca, & mera Dei bonitas. Etenim nec Venus, nec
symposia, vel unicam mihi horam subtrahebant:
sed labor continuus, & vigilia, fures mei temporis.
Sanabam namque lubens pauperes, & mediocris
fortunae, concitus plus humana commiseratione,
& affectu morali erogationis: quam ex pura refle¬
xaque universali charitate, in fontem vitae. Conti¬
git enim quod consul, aut vir patritius, mea quan¬
doque opera libenter usurus, eam denegaverim
praesentialiter exhibere, nolens deserere plures pau¬
periores, ne censerer plures, propter unum, negle¬
xisse. Attamen Deus hanc superbiam, ex sui bene¬
placiti charismate, in bonum vertit. Pudebat enim
me nummos, nisi à ditioribus, recipere. Adeo quod
me, Confessarius coegerit cujusvis offerentis, pecu¬
niam admittere, ne secus faciendo, fores praeclude¬
rem,
B2