681
20
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
rem, qui pudore praepediti, non auderent subsidia
ulteriora petere. Dicebat enim, quae recusas mu¬
nera, da indigo: quaeque si non receperis, per super¬
biam detrahis pauperi, quod suum erat futurum.
Dabam quoque libenter medicamina à me praepa¬
rata. At quia majus gaudium sentiebam, dum à
primate, aut divite advocarer: indignatus mecum,
ac confusus, restiti dudum, & laboris insumsi plu¬
rimum, ut succrescentem, natae in me avaritiae sur¬
culum, evellerem. Itaque in me, plus ubique arro¬
gantiae, & elationis, quam pij affectus, exploravi.
Finaliter. Deus praescidit mihi media, tam in Eccle¬
sia: quam apud Magnates, adeoque & apud Rodol¬
phum Imperatorem, amplae fortunae mihi vide¬
bantur promitti, animae vero periculum incurris¬
sem. In quorum commutationem, uxorem piam,
atque nobilem mihi dedit, cum qua Vilvordiam
me subduxi, per septennium Pyrotechniae me im¬
molavi, ac pauperum calamitatibus subveni. Re¬
peri, ac sane comperi, neminem à Deo desertum
iri, qui pio affectu, firmaque fide, Medentis mu¬
nere fungitur. Etenim omnium quanquam ineptis¬
simus oculariter deprehendi, Deum, ipsam esse in
miseros charitatem, ideoque ex suamet charitatis
effluenti bonitate, semper mei curam gessisse. Au¬
ctae sunt namque uxoris hereditates, & ampla meae
familiae devenere patrimonia, nam etsi litibus suc¬
cumberem ex hominum livore: attamen victor
evasi per aliquot revisiones: sic ut misericordię Dei,
palam circa indignum apparuerint. Quinimo de¬
pressit praepotentes, qui me ad infamiam, & occul¬
tam necem, sub pietatis involucro, persequeban¬
tur. Et sagittae in suos percussores sunt reflexae,
adeo ut modo ipsos plus pudeat, quam poeniteat,
manifestatorum criminum. Interim quotannis ali¬
quot myriades infirmorum, sanare meis remediis
non