681
21
TVMVLVS PESTIS.
non desisto, nec proinde minuuntur mea pharma¬
ca. Didici ergo inexhaustum esse Sapientiae the¬
saurum, ac quotidie experior hesternam ignoran¬
tiam, hodie illustrari. Redeundo autem undè di¬
gressus sum. Reperio Scholas, nondum discernere
potuisse, qui defectus medicum, & quinam Chi¬
rurgum respiciunt. Quae si licet mihi, determinare,
declaro fola Suscepta, tangere Chirurgiam. Quae
tomò de novo ortu Medendi sat explicui. Sunt au¬
tem Suscepta, vulnus fodicatum, caesum, casu, mor¬
su, contusione, ambustione, aut congelatione fa¬
ctum. Item omnis tumor, à casu, ictu etc. prove¬
niens. Item laceratio, divulsio, hernia, ossifragium,
& dissocatio. Ut etiam externe hausta contagia sca¬
bici, herpetis &tc. & nil amplius. Medicos verò,
praeter internos Retentorum defectus, curare atti¬
net ulcera quaevis, apostemata, & quaecumque ex¬
terna, ab interno procedunt initio. Qualia sunt
Cancer, Lupus, Lepra. Podagra, Paneritium, Ischia¬
tica. At hodie rixa mitior inter utramque profes¬
sionem, quia Medicorum plerique, methodum,
medelam, & auxilia ignorant, non secus atque
Chirurgi. Ideoque etsi manus conserant, & aegri
sic loculos exhauriant, tamen tandem ad metam
desperationis festinant. Suntque in proposita quae¬
stione de Peste, satis unanimes. Medicus nimirum,
recusat pestem, esse de sibi suppositis, quia Anthra¬
cem, glandes, bubones, escharam, ampullas, & sti¬
gmata prae se fert. Saltemque cum Chirurgo con¬
descendit, quod promittat undecunque ex classicis
& antesignanis authoribus, se corrasurum optima
quaeque Alexiteria, si non curativa externorum:
saltem praeservativa contra atrox venenum. Imo si
Theriaca Galeni non sufficiat, quae duntaxat juxta
Andromachum 66. simplicia (id est finalem par¬
tem nominis Antichristi) continet, spondet her¬
bariis,
B 3