681
29
TVMVLVS PESTIS.
refero. Praeceptum charitatis erat: Bovem aut asi¬
num proximi, luto extrahe, ad herum deducito,
nec secus transibis per viam. Nunc autem pecus
proximi, non solum non liberatur: sed ipsi depri¬
mimus, Imo fratrem (Templum Dei) in maximis
necessitatibus, & lethalibus morbis, ipsi deserimus,
aufugimus, aurésque, ad ejus ejulatus obturamus.
Quisque instar Sacerdotis & Levitae transeuntium,
se excusat ab opere charitatis: tanquam si bene ope¬
rari, suae non esset professionis: mendaxque textus:
Quodcunque minimo ex hisce feceris, mihi factum
reputabo. Non mirum igitur ulcerosis hisce die¬
rum quisquiliis, Deum minitari perversissimi po¬
puli internecionem: & urbes, tanquam ager, ara¬
buntur. Saepe enim mecum horrui, illud antesi¬
gnanum futuri excidij universi signum. Erunt Pe¬
stes. Desperabam enim exinde, neminem ab Hip¬
pocrate venturùm, qui amplius popularem Pestem
sanaret. Sed aliunde speravi, quod sicut quae opta¬
mus, speremus facile, & sperando, etiam credamus:
ita quoque fere desperamus, quae plurimum formi¬
damus. Credidi itaque, & speravi, hanc securita¬
tem sanandae Pestis detectam iri, iterumque ante
extremam mundi scenam, occultatum iri omne
auxilium. Saltem autumo, alias ferè Pestes longe
horribiliores, quam ante hac unquam, quibusque
cuncta alexiteria erunt vana. Siquidem Pestis no¬
stra, hodie bruta non affectat. In extrema vero die¬
rum amurca, Pestes, nedum homines: sed & feras,
imo pisces, & arbores delebunt. Eruntque Pestes,
non autem Pestis ordinaria. Alioqui hoc signum
futuri interitus, esset incertum. Erunt nempe Pe¬
stes à manu Dei, ab inversione ampullarum, ut ha¬
bet Apocalypsis, contra illas autem, non est cly¬
peus in natura futurus. Pollicebar ergo mihi prius¬
quam haec scribere attentarem, Pestem sanabilem
usque