681
78
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
aquilae cariem subire dicuntur: & pannus, è sponte
mortuarum ovium lanis, mox sponte foramini¬
bus pertunditur, velut carie resolutus, quibus locis,
fila mortuae lanae decurrunt. Quod non fit, si totus
pannus, pariter ex mortuarum sponte pecudum
lanis construatur. Sic tympanum, ex pelle ovina
& asinina mutescit, si vicinum pulsetur ex corio lu¬
pino. Pellis Gulonis (animal veracissimum in
Suevia est) homini quantumvis sobrio, nec vena¬
tori, somnia ordinaria excitat de venatione, ac
commestione: si dormiens eadem tegatur. Sed quid
haec ad mineralia? Vado equidem à vegetabili re¬
gno, per res mortuas, sensim ad Lapides, quibus
Sacra, magnam virtutem tribuunt. Enimyero la¬
pides, nec movere, nec alterare possent, si sensa¬
tionem sui obiecti, non haberent. Nec enim coral¬
lus rubens pallesceret, si carnem mulieris hysteri¬
cae, gestatus tetigerit, nisi ejus defectus ipse senti¬
ret. Lapidum manifestissimus enim Magnes, se
prodit, qui se proprio motu locali, vertit ad aqui¬
lonem, quasi vitalis esset. Non autem quod à Bo¬
rea trahatur. Quoniam si Magnes, aversa sui parte,
ponatur ad Septentrionem in pyxide lignea, super
vultum stagnantis aquae, quam citissime pyxis se
volvit, altero, atque opposito Lapidis angulo, ad
aquilonem. Ergo si id fieret per tractum Boreae, &
non spontaneo impulsiyo motu, ipsius Magnetis:
mox pariter quoque pyxis, eodem tractu, ad ripam
borealem concederet. Quod tamen non fit: sed
manet pyxis cum suo lapide, immota, postquam
lapis, se cum pyxide retorserit, requisito latere, &
motu. Clarum est ergo, quod Magnes, sponte pro¬
pria, se volvat ad Boream. Inde deinceps sequi¬
tur, sibi esse sensum, notionem & desiderium ad
Boream, simulque conformis motus initium. Por¬
ro si quis prope praefatam pyxidem, frustum poli¬
tum