681
91
TVMVLVS PESTIS.
sufficientem expulsioni, fidei tamen illius defectu,
semen tantum sterile ejiciunt. Etenim etsi imagi¬
natio operetur dormiendo: non tamen fides ope¬
ratur somniando. Quippe quae non imaginationis,
at solius est filia voluntatis. Somnus nimirum, ad
hoc conducit peculiariter, ut transmutatus liquor
alimentarius, per appositionem, mentisque infor¬
mationem, omnino assimiletur. Quapropter ado¬
lescentibus annis, plus, atque praefundius dormi¬
tur, quàm subsequentibus. Cumque materiae vita¬
les, suas habeant imaginationes naturales, etiam
quae non sunt imaginationes intellectuales: certe,
ipsa sanguinis imaginatio, subter somnum, po¬
tentissime operabitur. Sed fides, cum sit vis sepa¬
rata, animae, ac voluntati alligata, necessario quo¬
que sub somno sopitur. Est itaque imaginationis
Spleneticae actus, propemodum inconcussus, ac in¬
desinens. Sed anima, semel credens vnum aliquid,
cessat dein, quiescitque à credendi, aut confidendi
consideratione, donec de novo, obiectum illi re¬
fricetur. Nec hoc loco, loquor de fide Christiana,
ac dono Dei supernaturali: sed intueor confiden¬
tiam: tam scilicet delusionem credendo, quàm rei
verae putationem. Catula enim quaedam iuvenis,
& nondum lasciva, catellum quindecim dierum
nacta, lambit, amat, & mammis apponit: dein in¬
fatuata, credidit suum esse foetum, quae adhuc erat
incorrupta, mox illi mammae tuberant, & vidi co¬
piosum lac profudisse. Item media Hyeme si optes
pullos, tepefac ova linteo calente, atquè interim
depluma pectus caponis, pone super ova, ut foveat,
cumque ibidem conclude. Qui, teporem ovorum,
ac frigus pectoris insuetum, surgendo sentiens, in¬
cipit ova fovere. Incubando autem concipit fal¬
sam fidem, creditque se ovorum matrem, pullos
omnes, ad extremum usque educit, & crocitatu
foven¬