92
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
foventis
gallinae
simili,
convocat,
pugnaxque
pro
pullis,
gallum
fugat:
atque
tandem
ingens
trista¬
tur,
à
pullis
derelictus.
Si
itaque
falsa
fides,
opere¬
tur
tanta,
quid
non
fundatior
quaelibet,
terrori
Pe¬
stis
conjuncta?
Inest
ergo
imaginatio
quaedam,
san¬
guini
nativa,
partibus
animalis,
imo
&
morbosis
excrementis:
adeo
ut
cruori
extravenato,
iam
re¬
media
magnetica,
applicari
cum
fructu
incaeperint.
Consideremus
etiam,
sextae
digestionis
mucilagi¬
nem
excrementitiam,
adherere
intra
harundines
(unico
sic
etymo,
voco
venas,
arterias,
intestina,
&
canales
quoslibet)
sua
primùm
qualitate
inson¬
tem:
sed
hospitii
jus,
quatenus
indirectè
advena
est,
violantem.
Ideoque
per
se,
parti
insidiantem.
Mox
dein,
ab
Archeo,
parti
insito,
concipitur
desi¬
derium
expellendi
illam:
cujus
conceptus
Idea,
in
exosam
mucilaginem
imprimitur.
Quae
cum
sit
se¬
minalis,
formam,
aliqualem
vitam,
itemque
&
hinc
potestatem
agendi,
nanciscitur:
ac
suam
deinceps
materiam
moderatur,
ad
propositos
sibi,
nactos¬
que
fines.
Membrum
autem,
non
valens
subigere
hospitem,
sibi
invito
connexum,
majori
flagrat
nisu,
appetituque
expellendi.
Nec
enim
appetitus
iste,
est
amplius
ens
rationis,
si
ve
imaginatum:
sed
sur¬
rexit
in
ens
quoddam
seminale,
propter
conce¬
ptam
ab
Archeo
Ideam,
sibi
impressam,
induitque
materiam
exoticam,
in
omnem
morbosi
seminis
perfectionem.
Non
secus
atque
in
saliva
rabientis,
ipsamet
rabies
seminalis,
&
in
picto
foetus
ceraso,
conceptus
gravidae.
Sic
namque
potestate
agendi,
ditata
materies,
juxta
imaginem
indutae
passionis,
incipit
agere
in
membrumhospitale.
Inest
nimirum
illi,
iam
ipse
morbus,
semine
efficiente
potitus.
Qui
tandem
pertinacius
connexus,
saepe
victor,
vi¬
talem
facultatem
illius
membri,
in
sui
clientelam
subigit.
Mortificat
nimirum,
suoque
contagio
con¬
formem