681
93
TVMVLVS PESTIS.
formem partem, cui insidet, reddit. Pars autem,
cùm sit lassationi, hujusque termino, obnoxia, è
contra vero character, si ve idea seminalis iam con¬
cepta, sit indefessa: necesse est, velut convocatis vi¬
ribus Archei, morbus ille proscribatur per crisim,
vel robore morbi sponte exantlato, orbetur vi¬
agendi, fiantque oppilationes, ac Scirrhi: vel lo¬
co, victa pellatur, fiatque abscessus: vel medica¬
minis praepollenti vi, pellatur. Alias namque, natu¬
ra habenas deserens, manus vinctas, morbo tradit.
Quatenus scilicet pars continens, à contento hoste¬
victa, reliquum totum, sibi simile reddit, non sae¬
cus atque Gangrena minutula, totum mox morti¬
ficat: ita & materia morbosa adhaerens, partem cui
adhaeret infectans, totum integrale, mox inficit.
Neque enim semper sunt ab initio, innata semina
morbosae materiae: quae ideo tantisper tantùm est
materia occasionalis. Quinimo ut plurimum fa¬
tua, atque innoxia qualitatum prosapia, innocen¬
tiam simulant spinae morbosae. Noxia nunquam alio¬
qui, non intro admitterentur, quia intimè ante ad¬
missionem, atque sagaciter, ab Archeo examinari
solent. Sternuntur enim in limine mox, quaecum¬
que incapaces sunt necessitudinis vitae. Si ergo sor¬
des, proditorio errore intro admissae, aut per dege¬
nerationem subortae, intus hostilitates recipiant,
easque in nos exerceant, dum agendi robore, fuc¬
rint qualificatae ab Idea recepta: nec mirum etiam,
si fermentum veneni, subinde acquirant, coque na¬
cto, paratas in nos manus injiciant. Haec est succin¬
cta tartari cruoris, imaginumque morbosarum ori¬
go, progressus, atque historia. Porro imagines ve¬
nenorum, sic se habent: In bestiis enim venenosis,
venenum fieri ex imagine irae, proverbio docemur.
Morta la bestia, morto il veleno. Quod locum dun¬
taxat habet, in venenis propriis speciei. Non autem
in cada¬