681
94
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
in cadaveribus, Peste extinctorum, quod tam in
hominibus, quam falcone, quotidiè experimur.
Eo quod Pestis, non ex ira, pro more serpentum ve¬
nenosorum, nascatur. Canis namque, ludens, si
dente icerit, vulnus cito medicabile infligit: sin au¬
tem irato dente, non tamen quàm praecedens, pro¬
fundius momorderit, iam vulnus fecit, veneni irae
particeps. Sin autem rabidus fuerit, iam non tran¬
siens venenum irae: sed rabiei suae mortiferae, atque
amentis compar, communicat. Accensa nimirum
voluntate nocendi, per iram, imaginem, bellua,
alias insons, parit venenosam, ac per dentem, ean¬
dem transmittit. Multo id luculentius in feris son¬
tibus. Sunt ideo venefici, curiosi, ut prius iratis,
atque irritatis serpentibus, laethale virus mutuent.
Catula luxurians, si manum pueri lambat, eandem
vesicat. Equa vero luxurians, sua pedum cornua,
sive ungulas, veneno imbuit: sic nimirum, ut dysen¬
tricis sint praesenti toxico: quae aliàs, à non luxu¬
riante, si butyro frixentur pulveratae, confestim
dysenteriam sanant. Plantarum autem venena pro¬
pria, non ab ira, aut payore sunt: sed fermentum
corruptivum seminali imaginationi nativae, illa¬
rum continuandis seminibus à mundi creatore, est
inditum. Nec est enim plantis hostilitas, aut vo¬
luntas nocendi nobis. Adeoque nec venenum, ex
siccatis plantis commoritur. Est namque fermen¬
tùm venenatum, plantis ab exordio mundi con¬
fermentatum, ac seminaliter propagandum, ob fi¬
nes Creatori Terglorioso soli, cognitos. Rabidus
autem, venenum per salivam, adeoque per dentem
communicat. Dens namque, rabido inservit, quan¬
tum manus, praegnanti. Denique Imaginatio plan¬
tarum, quanquam seminum suorum sit formatrix:
ipsa tamen non libera, aut arbitraria: sed potius dos
seminalis, propagativa sui similis, idque cum totali
sui pro¬