681
95
TVMVLVS PESTIS.
sui proprietate. In quo quiescit, non alienis pertur¬
bationibus, aut illaecebris, alterabilis. Quapropter
in se, monstrum non concipit, nec facit unquam
sponte, nisi ab externo lacessita. est itaque vene¬
norum, ista differentia, origo, progressus, produ¬
ctum, & nocendi modus: Haecque eo deduxi, ut
intelligatur scilicet, si ex ira virulentarum ferarum,
fiat extemplo laethale venenum, posse etiam per
terrorem, in hominis Archeo, fieri terrificum Pe¬
stis venenum. Si namque tristitia, amentiam, hy¬
dropem, aut caducum: Ira vero colicam, Apople¬
xiam, spasmum; densaque anxietas, vel intensa
minùs cogitatio, furiosum vel Lunaticum gignant:
nec à ratione devium est, Imaginem Pestis, intus
fabricari, ex perturbatione illius Vulcani, in quo
fabricantur primi impetus. Cujus paroxysmi, saepe
ut amentium tolluntur per Splenetica auxilia. Ani¬
mal exiguum, araneae simile, Solifuga Solino dici¬
tur, quod diem fugiat, Sardineae fodinis argenta¬
riis frequens, reptatque occultim, & per impruden¬
tiam supersedentibus, Pestem facit. Quod venenum
quidem, non est vera Pestis: sed pustula venenosa.
Nam subiungit. Calidos fontes vicinos esse, qui
abolent statim, insertum à Solifuga venenum. Sic
nimirum laethales fodinarum halitus, non raro
pestilentes vocantur, quia fossores, diutius moran¬
tes, enecant. Experimentum autem hujus periculi
facere solent: si dimissa ardens lucerna in cunicu¬
los, confestim extinguatur. Nec mirum, si praeter
virus, etiam praefocent lumen vitale, si lumen
igneum candelae extinguant.
Fermentum Pestilens.
CONSIDERA qualiter canis, moestus ambu¬
at, cibum recusat, potumque horret, quantos
odii stimulos, ac invidiae conceptus alat, ante
rabiem.