134
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
terroris
venefici:
Idcirco
nunquam
propria
prae¬
servativa,
ex
fundamento
cognita
fuere.
Itaque
in¬
ter
praeservativa.
I.
considero,
ne
spiritus
Archei,
in
nobis
terrorem
concipiat,
neve
ex
terrore,
sibi
pariat,
vel
aliunde
intro
allatum,
virus
terrificum.
2.
Ne
fermentalis,
synbolizansque
mumia,
forin¬
secus
allata,
nostrae
mumiae
internum
rectorem
Archeum
infectet.
3.
Ut
interimatur,
&
abscedat,
quicquid
iam
in
contagio,
mumiae
particeps
eva¬
serit.
Minus
proinde
synbolum,
quod
nobiscum
commune
habet,
est
tollendum.
Quapropter
cui¬
libet
antitodo,
semper
leve
aliquod
venenum,
so¬
let
admisceri:
ut
scilicet
hactenus
applicatio,
sive¬
approximatio
tollatur:
Archeus,
à
contagio
serve¬
tur
immunis,
neve
in
alimentum
mumiale,
decidat,
sibique
inde
tartarum
cruoris
fabricet.
In
hoc
po¬
stremo
tutelae
patrocinio,
tota
antiquitas
vigilavit,
aliis
vero
non
incubuit,
quia
ignotis.
Licet
haec
ulti¬
ma
praeservatio,
idcirco
cesserit
incerta,
&
absque
fruge:
quia
potius
productum,
posterius,
sive
sedem
spectaverit,
quam
radicem,
sive
causam
praecipuam.
Cum
interim
praeservatio
à
posteriori:
positis
ante¬
cedentibus,
praevertatur
tanquam
frustranea.
Ita¬
que
si
de
praeservantibus,
atque
alexiteriis
ex
con¬
digno
sit
tractandum,
In
animo
firmiter
haerere
debent,
quae
iam
de
causis,
processu,
ac
modo
fien¬
dae
Pestis
exposui.
Itaque
Pestis,
vel
de
foris
intrat,
locumque
sui
introitus,
de
foris,
signat:
quia
afficit
primario:
vel
cum
anhelitu
attrahitur,
ibique
per
diaphragma,
sive
septum
transversum,
transit,
pres¬
suramque
facit
&
anxietates
super
ipsum
stomachi
convexum:
ibidem
vestit
materiam.
Quae
inde
mox
exhalat,
&
contagio
fit
infamis.
Cumque
in
natura,
omne
agens,
initium
habeat,
augmentum,
statum,
declinationem,
ac
tandem
interitum:
Necesse
est
pariter,
quod
quo
corruptio
diuturnior,
potiorque
fuerit,