681
171
TVMVLVS PESTIS.
est, vacuis plerumque aristis. Tandem ex tenui ol¬
factu viperinae laudis, surrexit Theriaces composi¬
tio, partim confusione simplicium gravata, par¬
timque inter praeparandum dissipatis odoribus, &
in Jusculis, abiecere meliores proprietates viperae.
Hodiè magni fit antidotus Orvietani pro Peste:
quia is primus, ausus fuit publico foro, deglutire
ignotum sibi quodlibet toxicum. Quod hodie
Germani praestant solo usu colubri. Parum enim
distinguunt Pestem; à toxicis caeteris, parumque
adnotarunt, invito Orvietani electuario, Pestem
nihilominus seviisse nuper per totam Longobar¬
diam. Omitto namque, quod radicitus, Pestis à
caeteris venenis differat. Quercetanus, hujusque
farinae scriptores, in caco alexiteriis, ac tyrociniis,
plurima (audacter, an temulenter, judicent alii ex
suppositis Pestis radicibus) dictant remedia: quo¬
rum unum quodque, non quidem ex scientia: sed
ex sola putatione, concinnatum est, eorumque au¬
thor, commiseratione, si non supplicio, dignus est.
Ranzovius namque, de sanitate tuenda, ad filium,
Saxonicam antidotum describit, per me tentatam,
aliquoties: at frustra semper. Quia virus, spirituali
terroris imagine, consistens, nil habet in praefata
antidoto, quod radicitus eandem superet imagi¬
nem. Ideoque prae inscitia causarum Pestis, exco¬
gitavit quilibet multa, pluraque adhuc inconcin¬
ne connexuit, contra virus peregrinè intrans. Vni¬
versa nimirum confusa, citra methodum, expe¬
rientiam, rationem, & causarum notitiam. Nilque
omnino contra Pestem, stulta terroris imagine,
atque persuasione timiditatis, ortam, excogitatum,
deinceps ab aevo Hippocratis, quisque Medentûm
coepit pro lubitu varia seligere, & connectere mul¬
ta, ac multo plura, sperans suum, esse Hippocratis
inventum. Interim numerus compositionum ex¬
crevit,