681
172
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
crevit, sensimque incertitudo, veritatem pristinam
subplantavit. Et quanquam antidotus, operans cir¬
ca effectus producti veneni in corpore, magni pen¬
denda sit; dum tamen non operetur in Archei ter¬
rores, imaginemque inde productam: profecto, nec
opem Pestilenti contagio, adferre potest. Vel si
cum iis quis resurgat à Peste, id non nisi infido fit
auxilio. Nam in Peste, ipse Archeus, terrore atque
moerore propemiodum fascinatus est, ac pernitio¬
sam imaginem in se cudit, quę vera est Pestis: à qua,
nec sponte resurgit, nisi vi naturae singulari, ac gra¬
tia divina. Porro, ut tractatu singulari, demonstra¬
vi alibi, primos conceptuum impetus, non stare in
libera voluntatis dispositione: sed fabricari in Hy¬
pochondriis: ita exin deductis argumentis, apprime
spectavi, terroris imaginem, Pestemque videlicet
ipsam, formari circa stomachi ac Splenis ditionem.
Id enim serio, longoque otio deprehendi, ac pluri¬
mis historiis observatione accurata confirmavi,
quarum unam aut alteram retulisse, non erit extra
scopum. Adolescens quidam; cernens sororculam
stigmate nigro aspersam, & extinctam, terrore per
culsus, statim sarcinam circa os stomachi sensit,
continuae suspirationis monitricem. Utebatur quo¬
tidie Theriaca, adjuncta Myrrha, & petasitidis ra¬
dice, edebat ac bibebat usque in hilaritatem. Tan¬
dem 12. die ab obitu sororis, febris, ac sopor, ipsum
apprehendit, & triduo inde, obiit. Nobilis virgo,
consimilem sarcinam, atque terroris anxietatem
passa, tandem deiecta appetentia, suspiriis, compres¬
sionibusque stomachi, insomnes noctes, ac palpi¬
tante corde transegit, febris illam lenta atque con¬
tinua apprehendit, cum lucta timoris & spei in¬
desinente. Frustraneae erant enim quotquot secum
deliberationes animositatis, ac resignationis libe¬
rae, faceret. Spretis etiam cibis, vino tandem forti,
locus