855
POEMATE EXPRESSUM.
Distinguunt nitidae fulgentia cingula bullae:
Virgineum ditant carbasa pulcra caput.
Venit Avicennas Panchaeae gloria gentis:
Fertur & ornandis consenuisse togis.
Innumero plures numero venere suorum,
Nil nisi qui tunicas excoluere datas.
Maximus Helveticis tandem Paracelsus ab oris
Ostentans, dixit, se genus esse Deae.
Illa tamen nitidas pretiosa monilia gemmas
Contemnit: divas nil juvat istud, ait.
Ornamenta nihil veterem spirantia fastum,
Et magis opprobrio, quod magis artis erit.
Quor sum mille togae? mille ostentacula luxus:
Non decet hic vanus numina nostra labor.
Quaesisse innumeros sola ornamenta per annos,
Vah! pudeat nugis in vigilasse reis.
Atque utinam liceat, quàm sim formosa videre!
Nec non Iudicio pulchrior esse meo?
Nostraque pudicibus spectetur forma Deabus?
Atque probent omnes numina nostra viri?
Sed fors, Nympha, timent, faciem si conspicis, omnes
Temnas, ac forma vivere sola voles.
Si non vidisses propriam Narcisse figuram,
Non foret inspectae mors tibi crimen aquae.
Mortalis fuit ille, Dei sum filia, Diva,
Quae cupio facio, is, quae voluere Deae.
Quis mihi dat speculum? speculum peto, clarior illo
Reddar, & ex toto corpore naevus erit.
Quis mihi dat speculum? Iustos Dea desine luctus.
Nam parat en istud quod reget ora vitrum.
Ioannes Baptista dabit, cui nomen ab Helmont,
Quem Bruxella suo nutrit amoena sinu.
Vase vel abscedens si spiritus introit in vas
Hunc genium qurò, maxime Coe, tuum.
A 2
Isto