855
STUDIA AUTHORIS. 19
egerant annos. Reputavi, artem medendi,
Graecorum, falsam esse: remedia vero
ipsa, aliquot velut experimenta, juvare
absque methodo non minus: quam quod
eadem remedia, cum methodo, plerosque
fallerent. Vtrobique, canonum medendi,
in complexionum diversitatibus fundato.
torum, fallaciam, atque incertitudinem
depraehendens, dixi, corde moesto, Bono
Deus: (18) quousque eris mortalibus succen¬
sus? qui hactenus ne unam veritatem, me¬
dendo tuis Scholis reclusisti? quousque
populo te confitenti, veritatem denega
bis? hisce diebus plusquam praeteritis ne¬
cessariam? An tibi placet holocaustum
Moloch? vis tibi vitas pauperum, vidua
rum, & pupillorum, sub miserrima mor¬
borum incurabilium tortura, & despera¬
tione, consecrari? Quomodo ergo non
cessas, tot familias perdere, per meden¬
tium incertitudinem & ignorantiam? Con¬
cidi in faciem, & dixi. Domine, ignosce: si
favor in proximum, me extra limites ab¬
ripuit. Condona, condona Domine, indis¬
cretae charitati meae; nam tu es radicale
bonum ipsiusmet bonitatis. Nosti suspi¬
ria mea, & quod fatear, quod nihil sim,
sciam, valeam, possim, & habeam, sim ege¬
nus, nudus, vacuus, inanis: da Domine, da¬
scientiam creaturae, ut creaturam tuam in
timè noscat, se primum, caetera praeter se,
propter mandatum tuum Charitatis, ulti¬
mo in te, omnia, & super omnia. Quod
cum à multo taedio, & animi fatigatione,
intensè orassem, forte in somnium dedu¬
ctus sum, & vidi totum universum, in con¬
spectu veritatis, tanquam aliquod infor¬
me chaos, quod merum penè nihil esset.
Et hausi inde conceptum unius verbi; Quid
significabat mihi, quae sequuntur. Ecce tu,
& quae vides, sunt nil. quidquid urges, minus
quam ipsum nihilum, in conspectu Altissimi.
Ipse scit fines omnes rerum agendarum; tu, tuae
saluti saltem intendas. Imo in isto conce¬
ptu, erat pręceptum intrinsecum, quod fie¬
rem Medicus, & quod mihi daretur quan¬
doque ipsum Raphael. Actutum ergo, ac
deinceps per triginta solidos annos, sub¬
sequentesque ordine noctes laboravi, meis
impensis, ac vitae detrimentis, ut vegetabi¬
lium & mineralium naturas, atque pro¬
prietatum cognitiones, adipiscerer: inte¬
rim non sine oratione, lectione, scrutinio
rerum, errorum meorum trutina, & expe¬
rientiis diurnalibus conscriptis vixi. Tan¬
dem cum Salomone cognovi, me, frustra
adhuc plerumque spiritum meum torsis¬
se, vanamque esse scientiam omnium,
quae sub sole sunt, vanas curiositatum in¬
dagationes. Et quem Dominus esus vo¬
caverit ad sapientiam, ille, & non alius,
venturus est, Imo qui ad fastigium perve¬
nerit, minimum adhuc poterit, nisi Domi¬
ni fayor benignus affulserit. En sic ado¬
levi, factus vir, & nunc quoque senex inu¬
tilis, & ingratus Deo, cui omnis honor.
VENATIO SCIENTIARUM
1. MEns non est rationalis; si Dei imago. 2. Scho¬
larum opinio de Ratione. 3. Visio somnialis de
Ratione. 4. Mentis dialogus cum ratione. 5. Prima
impostur: Rationis. 6. Mens elegit intellectum. 7. Su¬
specta evadit Ratio, propter imposturas. 8. Taedium
mentis, de ratione. 9. Ratio à peccato incoepit. 10.
Animae separatae à corpore, qualis sit scientia. 11.
Mens, vestes Rationi detraxit in aufugio. 12. Ex ab¬
usis, Ratio intrat in consilium mentis. 13. Ratio gra¬
vat mentem. 14. Ratio ad se ipsam reflexa, multos pa¬
rint errores. 15. Ars magna Lullii ventilatur. 16. Mo¬
dus separandi Rationem à se. 17. Ineffabile lumen in¬
tellectuale. 18. Sensus immortalitatis animae. 19. Ra¬
tio non est lucerna, de qua Salomon. 20. In qua parte
habitet syllogismus. 21. Ratio generat caliginosam sci¬
entiam. 22 Scientiae praemissarum, sunt à lumine lucer¬
nae. 23. Mens non fallitur, nisi à siua ratione. 24. Ra¬
tio sepelit intellectum. 25. Ratio noscitur in pauperri¬
ma sui nuditate. 26. Intellectus recusat usum Ratio¬
nis. 27. Ratio & veritas, sunt disparata in suis radi¬
cibus. 28. Ratio non convenit cum cognitione con¬
clusionis. 29. Rationis definitio. 30. Defaecatissima
Ratio, est adhuc fallax. 31. Quid Rationalitas &
Ratiocinatio. 32. Quid veritas intellectualis. 33.
Imaginatio est modus intelligendi obliquus. 34. Bruta
esse ratiocinalia. 35. Vituperosum rationale, pro ho¬
mine.
C 2