855
VENATIO SCIENTIARUM. 21
nem, ex clementia, suscipio. Imo fides ju¬
bet, quod pro se, te deseramus. Centum
namque sectiones, & rimas in fide, tua pe¬
perit flexilis impostura, etiam defecatio¬
ribus viris. Quaelibet autem sectio, suam
habet sophismatis rationalem inductio¬
nem. Quia Ratio, parit utrobique, tantum
putationem, loco fidei. fides autem, ex
gratia est: non ex te subdola. Quae saga¬
cissimos quosque, in te confidentes, delu¬
dis, atque miserè abducis, ad barathrum
miseriarum. Finaliter consideravit mens
mea, per fidem, quod veritatis tantum
nica esset forma, & essentia: & quod
mnis intellectus, semper, tantum esset ve¬
rorum. (6) Quocirca in electione, rata est
mens mea, intellectum prae Ratione, ma¬
gnifacere. Ideoque coepit vereri, ne Ra¬
tio, quae tot hominum myriades, specie
pietatis, veritatis, & Religionis, sub multi¬
plicate errandi, vafrè falleret, tanquam
placida adulatrix, & callida seductrix,
ipsam seduceret. (7) Suspicataque est ergo
mens, quod Ratio, nedum in fallaciam, &
suiipsius obsequium, fingeret suadelas,
quoties mens, eam in Iudicem, sive Asses¬
sorem, deligeret: verum etiam, quod Ra¬
tio, plane se in parasitam, & in servitutem
daret desideriis, etiam summè religioso¬
rum: plusque putationis, temeritatis, &
stoliditatis, quam scientiae, ac veritatis, se¬
cum adduceret. Quippe quae facile per
linguas, nunc ad unum, nunc vero ad al¬
terum extremorum, nutabunda flectere¬
tur: rationesque ubique inveniret, finge¬
ret, & substerneret, iuxta placita desiderio¬
rum. Imo non raro ratiocinando proce¬
dat, quod extra rationabile excidat, ma¬
neatque indefinitè indistincta, & in insci¬
tiis incerta, quas tamen enodare pollico
batur. Subinde quoque, Ratio, animas de¬
mentavit, quae suis persuasionibus ni¬
mium confisae, se illi emancipaverant. (8)
liis demum, per insulsas, importunas, in¬
discretas, & frustraneas solicitudines, fi¬
lum vitae praecidit. Hausit ergo mens tae¬
dium, ab rationis Imperio, magisque,
quod sciret rationem, suae oeconomiae do¬
mesticam, praesumeret vero pedissequa,
totum mox animae dominium. Recorda¬
taque mens verbi divini, quod "domestici
eius" sint "inimici ejus", nauseam super Ratio¬
ne concepit. Et utrimque aversio, non
dum sat fundata esset, tamen vires acqui¬
sivit eundo. Inde ergo, initio coepit ani¬
ma Rationem, non amplius ut partem, aut
potestatem sui, contemplari; sed velut pe¬
regrinam hospitem, ab esse mentis, plane¬
decisam, atque neutram. Idque postquam
anima, per fidem sciret, se à corpore semel
separatam, non amplius rationis indigam:
(9) hanc proinde esse caducam, mortalem¬
que; imo & cum morte nobis advenisse, in
naturae corruptione. (10) Scit nempe mens, se
post mortem, habituram omnem suam co¬
gnitionem simul, plenam, nudam, non suc¬
cessivam, non vi praemissarum extortam,
non expugnatam, non fallacem, disputa¬
bilem, aut dubiam. Nec se à morte, factu¬
ram demonstrationes, ut unum ex altero
concludat, trahat, cogat, diducat, vel refle¬
ctat, sive id fuerit ad concipiendum, sive
vero ad notificandum. (11) Rationem ergo ca¬
ducam, etiam ab anima fugitivam, mens
apprehendit chlamyde, illamque omni
veste, in nuditatem usque, spoliavit: At¬
qui tum menti confirmatum est, quod Ra¬
tio, nobis relicta, advenisset, tanquam
stigma à tortore, in calamitatum, casusque
nostri memoriam. Et quod scientia boni¬
& mali, esu pomi acquisita, esset ipsissima
Ratio, tantopere à mortalibus adorata.
Deinceps itaque, annisa est mens recede¬
re, non quidem contra, sed ab Rationis
usu: (12) abstinendo scilicet ab omni discursu,
in contemplatione rei, ut res est, bona, ve¬
ra, & ens in actu. Id autem non potui mox
obtinere, eo quod invitam animam, ut
umbra corpus, continuo comitaretur Ra¬
tio, quae injussa, in mentis concilium ad¬
venit, ex veteri possessione, & non sat ac
curata clausura nostri concilii. Hocque
titulo, adhuc onerosior, tristior, taediosior,
& nebulosior mihi fuit deinceps Rationis
C 3 con¬