855
VENATIO SCIENTIARUM.
22
conversatio. (13) Tum siquidem coepi sentire,
quod Ratio animam angebat multiplici¬
tate, inani complacentia scientiarum.
virtutum ridicula disquisitione tentabat,
vitae ornatum promittens, coram mundo,
deastram Rationem adorante. Quapro¬
pter intellectum, & voluntatem, in sui pla¬
cita miserè trahebat, & memoriam sic onen¬
rabat, ut mox in virilitate mea, memoria
ut asinus, sub sarcina caderet, & defectum
acquireret. Mens ergo, Rationem pro¬
scripserat saepè: (14) sed de novo, invitis men¬
tis conatibus, semper subintravit, hypo¬
crisin doctam detexit, suosque arietes ad
debilissimum mentis murum admovit.
Auram vulgarem nempe pollicita est, am¬
bitionis stulta praemia, sub se foveri osten¬
tans. Rigiditatem verò vitae, cui tetricam
Philosophiam, tunc primum adorsa est, il¬
lamque ut morositates dissuadebat, mul¬
ta passim illicita, fraudulenter excusabat,
iuventutis, vel receptae iam passim consue¬
tudinis privilegiis: docta industria, adu¬
lationi mentis usque inserviens, velut
pedissequa insequebatur, fingens rationes
ad lubitum mentis, iam inclinatum. (15) Tan¬
dem mens rogavit, quam Scientiam Ratio¬
dare posset? cui mox illa respondit, se pos¬
se per artem magnam Lullii efficere, ut de
quoquo scibili, homo, tanquam omni¬
scius, discurrere possit, cum totius mundi
admiratione. Tum indignata est mens, ac
dixit Rationi: Apage, garrula nequam,
Sermocinalia enim inprimis detestor. Ita¬
que certo cognovi, quod Ratio semper
animam deserat, cum ariditatis dissuavi¬
tate, in tenebris, inquietudine, incertitudi¬
ne, & amaritudine cespitantem. (16) Postre¬
mò, ut cognovi nullum mihi in natura
sublevamen, neque separationem à tam
molesto ac taedioso hospite, abdidi me in
orationem silentii, adeo, ut quandoque
prorsus, & subinde pro parte, me denuda¬
rem à Ratione, omnibusque ejus appen¬
dicibus. Accidit itaque, quod extra, vel
saltem praeter illa, quae per Rationem co¬
gnosci, aut suo adminiculo ullatenus con¬
cipi possunt, devenerim velut per somni¬
um, subter ineffabile lumen. (17) De quo nil
habeo, quod dicam ulterius: eo quod in¬
vida Ratio, me confestim ab inde abstra¬
xerit. Quippe, simulatque nondum mor¬
tificata Ratio, subter luminis insuetudi¬
nem, caligans, cum mente intrasset, admi¬
rationem in me suscitavit, quis, unde, quo¬
modo, & cur eo devenissem: sicque cecidi
extra lumen, in obscuritates miseras, sub¬
ter diem. Meo autem judicio cunctabatur
istud lumen, vix spatium, quo quis tra¬
ctum, quatuor syllabas pronunciaret. (18) Ab
inde attamen sensi me mutatum ab eo, qui
pridem eram. saltem enim degustavi im¬
mortalitatem animae meae, basim fidei, &
Religionis, cunctis bonis caducis antepo¬
nendam scientiam. Perrexi itaque majore
studio, à Ratione abire: utpote quae me
nunquam nuda; sed fallaciter tecta, cum
pugna, & imposturis, adorsa erat: deserue¬
rat me verè nunquam, nisi cum incertitu¬
dine. Salomon, vocat spiritum hominis,
lucernam Dei. Non enim quod Deus sit
in tenebris, vel humani spiritus splendore
opus habeat. Sed prorsus, quod occultae
rerum scientiae, à Patre luminum, infun¬
dantur in nos, medio hujus lucernae. (19) Ap¬
prehendi quotidiè certius, quod Ratio
non esset spiritus ille hominis, ideoque
neque ista lucerna Dei. Imo, neque lu¬
men istius lucernae: Sed quod lucernae
inesset longe aliud lumen, cujus vigore,
penetraret scibile sibi permissum, Perspe¬
xi nimirum, quod anima non esset indiga,
imo nec formatrix syllogismi, eo quod il¬
lo uti nolit, semel a corpore sequestrata.
Siquidem ejus cognitio nativa, longè no¬
bilior atque certior esset, quavis demon¬
stratione, Rationis apice. (20) Tum denique
cognovi, quod neque sensus syllogi¬
smum conderet: sed quod Ratio, demon¬
strationum formatrix, possideret anima¬
lem intellectum, sive imaginationem, me¬
diam inter sensus, & intellectum. Interro¬
gabis, quare lux luceat? aqua sit humida?
cedat intranti digito? &c. ac reperies,
quod