855
VENATIO SCIENTIARUM.
28
tis potestate, suo sic intellectu nunc frui¬
Et quod ad istud, requiratur plus, quam
putare, anniti, optare, velle. etc. Idque ne¬
dum propter insuetudinem, qua à puero,
per actus animales, continuo assuevimus
parere imaginationi: Verum multo ma¬
gis, quia ipsa voluntas, cum Memoriâ,
penitus pro illo spatio motus, debet ab¬
sorberi, ac velut annihilari in intellectu.
Quod sane ingentis est mysterii pondus.
(47) Alias namque quam cito quis cogitat de
anima sua, aut de re quapiam, tanquam de
tertio, cum alteritate separata, extra in¬
tellectum, eo ipso, nondum est cogitatio,
(48) aut operatio puri, ac solius intellectus. Ast
cum anima cogitat seipsam, aut aliud
quidquam, tanquam seipsum, sine alteri¬
tate cogitantis, & rei cogitatae sine appen¬
dentiâ, extraversione, vel relatione ad du¬
rationem, locum, & circumstantias. Tum
scilicet, ejusmodi cogitatio, est intelle¬
ctualis. At nondum adhuc proin illustra¬
ta: licet ista iam intellectio, sit longe no¬
bilior cogitatio, quam quae per inciden¬
tias irruit: sive illae, per imagines, sine se¬
quela adveniant, tanquam infusae: sive
demum, ab experientiis, & observationi¬
bus haustae, influendo, velut sponte afflu¬
ant. Utpote anima, in illo luminis statu,
sic apprehendit interiorem & anteriorem
rei intellectae essentiam, quod ipse intel¬
lectus, transmigrando sese transformet,
in rem intellectam. hinc videlicet sequi
tur. Si notitia intellectualis, sit cum simi¬
litudine rei intellectae, in ipso intellectu:
quod etiam Regnum Dei, nobis velut ad
veniat, atque renascatur, quoties in fide,
intellectualiter, & praesentialiter, Dei Bo¬
nitatem, Potestatem, Infinitudinem, Glo¬
riam, Veritatem, etc. in spiritu adoramus.
Sicque Deo in deliciis est, cum filiis ho¬
minum esse. Certe ita est. Intellectus no¬
ster, novo velut perfectionis rore perfun¬
ditur, quoties intellectualiter contempla¬
tur aliquid supercoeleste: eo quod pro
momento, transmigrat in illud, illudque
degustat. (49) Tum nimirum intus fulgurat
imago Dei, & evadit gloriosa. (Bone
Deus, quousque deducis mortales) Ast sa¬
ne, non fit ejusmodi intellectualis cogita¬
tio, cum discretione verborum, aut idio¬
matum: neque cum sensuum, aut Ratio¬
nis praecinctu; neque cum celeriori quo¬
dam totius logismi conceptu affatim hau¬
sto; neque cum dependentia, ac sequela
prius cogitatorum: neque circumstantiis
circumsepta, de hic, nunc, albo, magno,
maro, simili, placido, etc. Sed unum, non
est in intellectu, sine altero: neque cum al¬
tero, sub alteritate: nec etiam prout potest
per Rationem, aut imaginationem concipi,
aut per imaginationes, ideasye, cogitari.
Verum in illo statu, nunc, hic, sensus, Ra¬
tio, imaginatio, memoria, & velle, sunt
simul in merum intellectum liquata, stant¬
que sub tenebris, lumine intellectus ob¬
fuscata. Tum, tum inquam, lumen quod¬
dam, cadit super Animam. Atque id to¬
tum est (meo iudicio) quidquid verbo,
cogitato, locuto, scriptoque, dici potuit
unquam. Istud lumen verò sive sit pror¬
sus supernaturale, sive quod intellectus
sui natura sic accendatur, malim experiri,
quam determinare. Istud unicum saltem
scio, quod non contingat absque gratiâ.
Quamobrem, sive intellectus transfor¬
metur, vel sive seipsum transformet in
simulacrum rei intellectae, sane divino au¬
xilio opus habet, & quidem singulari. (50) quia
saltem tunc Anima intuetur suum intel¬
lectum, sub forma arrepta, in dicto lumi¬
ne: Atque in isto sui speculo, speculatur
scipsam intellectualiter, absque reflexio¬
ne alteritatis: sicque concipit rem scibi¬
lem, una cum omni suo esse, & proprieta¬
tibus. Eo quod hoc cognitionis lumen,
non sit emanativum extra intellectum:
sed manet intus reflexum, super intelle¬
ctum, in omni veritate, & certitudine per¬
fecta, perfectivum. (51) Equidem Rabbini ali¬
quot, hunc animae statum metuunt, ut pe¬
riculosum. Schola etiam mystica, peri¬
culum arrogantiae, & adulteriij spiritua¬
lis formidat. Ambo autem ut nocuum de¬
vitant.