855
VENATIO SCIENTIARUM. 29
vitant. putantque Adepti, si saepius inva¬
deret, aut longius perseveraret, allaturum
indubiam mortem, cùm aegritudine, quam
Binsicam Rabbini vocant. Quae propriè
est organi Phantasiae Atrophia. Verun¬
tamen quaeso ignoscant, si secus sensero.
Primo, quia organa Phantasiae in hoc non
laborant. dormiunt vero immota, tan¬
quam si non essent. Igitur vicissim nil pa¬
tiuntur. Tum, quia actus iste non est in
nostra potestate: Credo namque princi¬
palem illum actum, esse clementiae. Quae
nunquam inordinatum dat, facit, causat,
admittit. Itaque etsi Clementia afflueret
saepius, aut diutius, nec proinde tamen in¬
ordinationem contineret, aut arguere
posset. Obsecro ergo, Pater luminum di¬
gnetur praecedere, & subsequi sua clarita¬
te, ut me ducat ad vocationem, in sua gra¬
tia sibi placentem. Itaque lumen, cadens
superne super animam (quando minus
est adstricta, & obligata organis corporis,
quaeque impassibilis, & immortalis in se
est) vitae quoque nocere nequit. Siquidem
post receptionem tantilli luminis, com¬
perio hominem triduano ieiunio, vix
quicquam pati. Quocirca mihi in men¬
tem venit, potuisse absque cibo & potu,
toto novenario, amicos lobo comites asti¬
tisse. Porro iuxta meam opinionem, lu¬
men istud, citra opem, operam, & labo¬
rem intellectus, sic disponit de intellectu,
quod deveniat in libertatem sui: qui
alias per servitutem corporis, est planc
mobilis, obscurus, atque confusus. Alio¬
quin intellectus organis non utitur, prae¬
ter, aut extra se. Ideoque nec fatigatur, ut
Phantasia: nec morbis, mutationibus, per¬
turbationibus, alterationibus, alienationi¬
bus, alteritatibus, aut commistionibus, ex
seipso subiacet. (52) In intellectum enim, dum
stat in illo lumine, non cadit error, impo¬
stura, mendacium, aut dolus. Nec enim
torpor, somnus, aut defectus illi inhabi¬
tant; Neque auxilium suscipit ab ullo
creato, ut neque à corpore, Ratione, aut
potestate ulla Phantastica: sed portat na¬
tivum suum lumen, super omnem Ratio¬
nis ambitum. Imo quod magis est, non
lacessitur tum intellectus ab ulla pote¬
state se inferiore, neque à rebus ipsis, pro¬
ut sunt cognitae, fraudi, imposturae, men¬
dacio, obnoxiae: quippe quae stant in nu¬
ditate sui esse, coram intellectu, ut quasi
ab hoc informentur, & transmigrando vi¬
vificentur. Sunt igitur omnia, in suo in¬
tellectu, tali modo, ut omnia animae sint
suus intellectus. Sic tamen, ut licet intel¬
lectus, actu intellectuali, se transformet in
speciem rei intellectae; servet tamen im¬
permistam suam proprietatem, & essen¬
tiam, in quam iterum redit, mox atque ab
illo actu cessaverit: Hanc nempe praero¬
gativam possidet animam ex clementia,
ut sit imago Dei: atque ideo simplex lu¬
men creatum, incognitum. (53) Ira ut quoties
aliquid peregrini in se concipit, debeat
necessario desistere ab esse simplicissimi
luminis, imaginis divinae, aut se transfor¬
mare in figuram rei conceptae. Sic qui¬
dem, ut rei conceptae essentia, sit nuda es¬
sentia, & tamen essentialiter in intellectu,
sicut in nucleo pomi, pomus. Fit itaque
hinc, quod intellectualis cognitio, sit o¬
mnis erroris expers. Quia abest Ratio,
quae nos ubique cespitare facit. Stant
nempe in conceptu intellectuali, essentiae
nudae, & denudatae: quas ut tales, anima
in illo nunc, aspicit in speculo proprii in¬
tellectus, sicut dum oculus seipsum intue¬
tur, in speculo, in radio reflexo sui ipsius.
(54) Idcirco eum nullum esse, reputatur pro
vero, nisi quatenus pro tali, conceptum est
in intellectu. Quapropter Aristoteles coa¬
ctus est fateri, principia essentiae, & prin¬
cipia Intellectus esse prorsus eadem, hoc
est dicere. Quod veritas essentiae, & veri¬
tas intellectualis cognitionis, sint unum &
idem. Atque ideo, ut ens, sive esse, verùm,
bonum, & unum, sint convertibilia: ita in¬
vicem, essentia, bonitas, & veritas, debent
in unitate intellectus colliquari in for¬
mam entis. Siquidem in intellectione in¬
tellectus, non est ulla alteritas intelligen¬
D 3