855
VENATIO SCIENTIARUM
30
tis intellectus, & rei intellectae: eo quod
ante intellectionem, primum annihilata
est omnis relatio reciproca, repercussio,
atque reflexio in invicem. (55) Cum ipsa rei
intelligibilitas, non sit nisi adventus, & ap¬
proximatio unitatis, intellectus, & intel¬
lecti: sive alteritatum in relatione destru¬
ctio. Quod ut clarius exemplo fiat; Intel¬
ligens intellectus, non est diversus ab in¬
tellecto, aliter, quàm sicut radius lucis di¬
rectus, à seipso reflexo. Itaque rei intelle¬
ctae essentia, in lumine intellectus, fit
splendor spiritualis, & essentialis. Imo fit
per commigrationem ad unitatem, quo¬
dammodo ipsum lumen intellectuale. Id
quod animabus brutorum advenire ne¬
quit. (56) Ideo etiam anima nostra, seipsam in¬
telligens, quodammodo intelligit omnia
alia utpote universa alia; sunt intellectua¬
li modo, in anima, ut in Dei imagine. Pro¬
pterea nimirum, intellectio nostri, caete¬
rarum est longe difficillima, ultima, opti¬
ma, utilissima. Cognoscens namque ani¬
mae divinitatem, non potest non anteferre
eandem voluptatibus quibusque labili¬
bus, foedis, & nullius pretii. (57) Difficultas
autem praefatae intellectionis, inprimis
consistit in eo, quod sit imago Dei, quae &
ipsa, tam in se, quam respectu typi, quem
refert, est propemodum intelligendo im¬
possibilis. Deinde, anima non habens in se
ullam imaginem sui ipsius, à seipsa distin¬
ctam, prorsus nequit seipsam, per ideas
intelligere. Cum vero simplex, atque uni¬
formis, nec seipsam intelligat in imagine:
nec sit etiam consonum; aut conveniens,
quod propter summam, aut homogeneam
animae simplicitatem, uteretur diversiss
modis, atque mediis intellectionum, in
intelligendo, respectu suiipsius, atque ite¬
rum aliis modis, ac mediis, respectu alio¬
rum intellectorum. hinc necessario ani¬
ma, ad conservationem homogeneae suae
simplicitatis, imagini Dei debitae, habet
omnia alia intelligere, sine specie, à rebus
ipsis distincta. Sed cum anima careat sui
propria specie imaginis divinae, ut seipsam
transformet intellectualiter in seipsam.
Idcirco nequit proprie seipsam intellige¬
re, modo intellectuali, nisi in lumine, &
testimonio fideli ejus, cujus est imago¬
Cognitio enim, quam de Deo habemus,
traditionis, fidei, adeoque meriti est.
Quamquam plane negativa, quatenus non
hoc, aut illud est, quod sensu, aut mente
concipi potest. Ac proinde cognitio ani¬
mae, velut imaginis divinae, adjunctam
habet abstractionem negativam aliorum,
quae dicit non ens: non entis autem nul¬
lus respondet conceptus, nulla figura,
nullusque intellectus. Id est abstractionis
negativae, cum sit comes privatio; negati¬
va autem, & privativa, destituantur idea,
sive specie aequivalente: idcirco lumen
cognitionis, quod anima de seipsa habet,
est clementiae, gratuitum, nec unquam in
hoc seculo plenarium. Sin autem felix
quandoque conceperit in se Deum, per
visionem beatificam, tum eodem luminis
radio, intus Deum, se, & omnia alia intue¬
bitur, & cognoscet. Idcirco enim, quan¬
tum anima, intellectualiter intelligit sui;
In tantum proficit in cognitione utilissi¬
ma, quae de creatis in hac vita haberi pos¬
sit. Quia in lumine sui luminis, quodam¬
modo intuetur omnium proprietates, es¬
sentias, effectus, alteritates, distinctiones,
atque defectus. Quo igitur semel appulit
ista cognitio, ibidem flaccescit omnis Ra¬
tionis nubilior speculatio, & subsidium,
prout vice versa, supprimitur verus intel¬
lectus in nobis, sub Rationis placitis. (58) Qua¬
propter cum obiectum proprium intelle¬
ctus, sit ipsa rerum essentia; ea propter, ac¬
cidentia, velut abstracta, atque discissa à
rebus, quibus insunt, debent concipi ab
imaginatione, idque per species, & imagi¬
nes: neutiquam verò, per intellectum. In
quo alioqui reperio omnia accidentia,
connexa simul in puncto, sub essentia re¬
rum intellectarum. Quippe accidentia
proprie non sunt entia: sed entium à qui¬
bus dependent. proinde accidentia non
habent essentiam, quae ad unitatem intel¬
lectus