855
CAUSAE ET INITIA
32
ipsa dualitas in intellectu, discrepat cum
simplicitate ejus, cujus imaginem in se
condit per totum sui esse. Ego credo
inprimis, nil ad veritatis cognitionem
pertingere, nisi fidem, & intellectum. 2.
Omnem veritatem emanare ex veritate
unica, ideoque primitiva. 3. Omnem intel¬
lectum ex unico, infinitoque intellectu
derivare. 4. prout omne lumen, ex unico
lumine. 5. Veritatis ideo essentiam, nil dis¬
crepare ab essentia intellectus. 6. Quod
intellectus noster sit inanis, vacuus, pau¬
per, & obscurus. 7. Quod omnis ejus cla¬
ritas, nobilitas, plenitudo, lumen, veritas.
que, illi adveniant, recipiendo, & patien¬
do. 8. Quod eo plus nobilitetur, quo plus
patitur à lumine, quod est supra omnem
naturam. Finaliter Scholae Ethnicae defe¬
cerunt à cognitione veri intellectus. (64) Ideo.
que homo, non est animal rationale. Sed
praedicamentum substantiae dividendum
est in Spiritum, & corpus. Spiritus est abs¬
tractus, vel concretus. Homo solus est
spiritus concretus, non autem inter cor¬
pora locandus. Si à potiori parte desu¬
menda sit denominatio: & à famosiori si¬
gnificato, essentialis determinatio. Ergo
homo à spiritu, intellectualique lumine,
denominandus, & definiendus erat.
CAVSAE ET INITIA
NATVRALIVM.
1. Excusat se Author, cur paradoxus. 2. Quaedam
corpora carent causis in natura. 3. Quaterna¬
rius causarum, patefacit ignorantiam naturae in Ari¬
stotele. 4. Errores aliquot Aristotelis. 5. Formam, ef¬
ficientem, & finem Aristotelica, non esse causas natu¬
ralium. 6. Forma non est Actus. 7. Falsum axiomia
Aristotelicum. 8. Errat in attributis formae. 9. Non
cognouit veram efficientem. 10. Pater non est causa
efficiens filii. 11. Duas tantum esse causas in natura,
12. Finis nullam habet rationem causae in natura. 13.
Tria Paracelsi corporum initia, non habere naturam
causarum. 14. Vnde petendi definitio quorumcumque
naturalium. 15. Definitio equi. 16. Divisio sublu¬
narium apud veteres est perniciosa. 17. Definitio
nimantum, plantarum, & mineralium. 18. Nomen
subiecti, sonat improprie in Philosophia: cur dicendum
coagens. 19. Producta non vitalia, quomodo recipi¬
ant fines. 20. Quare vis seminalis, terrae sit tributa.
21. Elementorum non esse congressum. 22. Chimico¬
rum principia, non habere vim principiandi. 23. Duo
tantum corporum esse principia, nempe ex quo, & per
quod. 24. Rerum fermentum, quid. 25. Quid fer¬
menta in specie. 26. Quid immediate insit locis. 27.
Fermenta aëris, & aquae. 28. Fermenti, & causae ef¬
ficientis, tantum theorica distinctio. 29. Fermentum
origo seminum quorundam. 30. Fermentum princi¬
pians quale, & ubi. 31. Fermenta immediate in lo¬
cis, in rebus ipsis tanquam locis. 32. Materiae nomen,
est theoricum; aquae verò, est practicum. 33. Quid cau¬
sa efficiens interna. 34. Falsum axioma Aristotelis.
35. Explicatur efficiens in naturalibus. 36. Ignis non
est de censu efficientium seminalium; ut decepit Ari¬
stotelicos. nec influxus coelorum, est inter efficientia.
37. Diversitas causae efficientis, & effectiuae. 38.
Ambitiosum, & ignavum, Aristotelis ingenium. 39.
Falsum axioma Aristotelis. 40. Aristoteles in Ma¬
thesi potior, quam in natura. 41. Quanta Scholarum
ignorantia in naturalibus hactenus. 42. Aristoteles
in Physicis ridiculus, sibique contradictorius.
(1) IN domum desertam venio,
sordes everrendas mihi re¬
liquere. Plurima indagan¬
da sunt, & docenda quae
ignota; subvertenda quae
malè tradita; abstergenda quae immunda,
& quae falsa, abiicienda erunt: omnia ve¬
ro, atque singula, debitè confirmanda. haec
autem premonuisse sat esto, ad submoven¬
dum taedia, si forte nova atque paradoxa
infestent magis, quam vera oblectent. Na¬
turae cognitio, duntaxat ex eo desumitur,
quod actu, & reipsa est: quippe quae fictis
nuspiam meditationibus consistit. Est ni¬
mirum tota naturae compages, individua,
reipsa, actu, & in aliquo corpore defixa,
excepto spirituum abstractorum numero.
(2) Denique, & inprimis seriò moneo, quo¬
ties de causis naturalium loquor, nequic¬
quam haec sumenda, pro elementis, vel
pro Coelo: eo quod, titulo creationis,
super¬