855
NATURALIUM 35
non animatis, animatis alioqui superad¬
denda est vita, sive anima viventis. Sic
enim equus sit filius suorum parentum
quadrupedum, in animam viventem equi¬
nam, creatum virtute verbi. Sublunaria
vulgo dividuntur in Elementa, & elemen¬
tata: (16) ego vero, divido in elementa, & pro¬
ducta seminalia. haec rursus, in vegetabi¬
lia, animalia, atque mineralia. Sic ut singu¬
la, peculiarem claudant monarchiam, ab
aliis duobus secretam. Mineralia ergo, &
vegetabilia, si qua sorte vivere videantur,
cum tantum vivant per potestatem; (17) &
non per formam viventem, in lumine ani¬
mato; aptè quoque definiri possunt per
solam materiam, & efficiens internum. Si¬
quidem omnis effectus producitur, vel ab
agente externo, & est productum artifi¬
ciale: vel à suscitante, ac fovente externo,
quod est causa occasionalis, & externa:
quae tamen intus habet causam efficien¬
tem, & seminalem, quaeque permanet effi¬
ciens, in ultimam usque producti perio¬
dum. Causa tamen occasionalis, non est
agens verum: sed mediatum. (18) Subiectum
verò, quod Scholae patiens dixere, ego
coagens voco. In relatione vero ambo¬
rum terminorum, sive in habitudine mo¬
tus agentis ad coagens, resultat actio. (19) Pro¬
ducta ergo non vitalia, non recipiunt for¬
mas, per dispositionem termini agentis,
factibilem, sed tantum acquirunt destina¬
tionum ac digestionum fines, sive matu¬
ritates. Etenim dum è causis mineralium,
resultat lapis, aut metallum, vel è semine
plantae, dum fit planta: non fit aliquid
ens novum, quod potestativè non esset
praesens in semine: sed acquirit tantum
maturitatis destinatae complementum. Id¬
eoque terrae datur potestas producendi
herbas: non autem aquae producendi pi¬
sces. Quia in vitalibus animantatis, non ita
fit, prout in plantis. Vt enim Monarchiae
sunt planè disparatae, ita & generationis,
& generandi modi. (20) Ideo namque dos
propagandi semina, in secula durabilis,
legitur tributa terrae, non item animanti¬
bus. quanquam haec interim propagare
debeant. Proinde semina non animantato¬
rum propagantur quidem, non secus ac
lumen de lumine sumtum. In cuius ta¬
men illuminationis participatione, neces¬
sario Creator efficiens principale est. Solus
autem Creator; creat ubique novum lu¬
men, sive sit formale, sive etiam vitale, in¬
dividui producti: nec enim lumen istud
antea erat; ne quidem ex parte, licet ex
habitudine potentiali, sive dispositione
aptitudinali, ad consequendam formam,
quodammodo, inanimantatorum semina,
vitalia sic censeantur: non tamen tam
propinquè ut in plantis vis formalis in¬
plantata est. Animae namque, & vitae, ut
gradus, ita & partes, nesciunt. Et quan¬
quam semen animantis, dispositionem ad
vitam habeat; vitam tamen nec habet, ne¬
que ex se habere, aut efficere potest, ob ra¬
tiones de ortu formarum deductas. (21) Quam¬
obrem mox docebo, non esse elementa
quatuor, nec trium residuorum, imo nec
duorum, esse congressum, ut inde corpora,
(quae mixta creduntur) conflentur: sed
quod ad horum constitutionem duae sal¬
tem abunde sufficiant causae naturales:
materia. nempe est ipsissima effectus sub¬
stantia; efficiens verò, ipsius internum, at¬
que seminale agens: & prout in animan¬
tibus, duos tantum sexus agnosco; Ita
quoque duo saltem, nec plura sunt corpo¬
ra, quorumcunque initia; prout duo tan¬
tum luminaria magna. (22) Nam quae chymi¬
ci, salem, sulphur, & mercurium, sive sa¬
lem, liquorem, & balsamum, tria vocant
corporum initia, ostendam suo loco, non
posse initiorum sortiri dignitates, quae
non in omnibus possunt reperiri, quaeque
ipsamet, sunt primordialiter, ex aquae ele¬
mento prognata, & in aquam rursus dis¬
soluta fatiscunt (ut quandoque constare
faciam, Siquidem initiorum stabilis sit na¬
tura oportet, si nomen ac proprietatem
principii sustinere debeant. (23) Duo igitur,
nec plura, sunt corporum, & causarum
corporalium prima initia. Elementum
aquae
E 2