855
CAUSAE, ET INITIA
36
aquae nimirum, sive initium ex quo:
fermentum, sive initium seminale, per
quod, id est dispositivum, unde mox pro¬
ducitur semen, in materia: Quae acquisito
semine, fit eo ipso vita, sive materia illius
entis, media, discurrens in rei usque pe¬
riodum, sive materiam ultimam. (24) Est au¬
tem fermentum, ens creatum formale,
quod neque substantia, neque accidens:
sed neutrum, per modum lucis, ignis, ma¬
gnalis, formarum, &c. conditum à mundi
principio, in locis suae Monarchiae, ut se¬
mina praeparet, excitet, & praecedat. hoc
est nempe fermentum in genere. Quae au¬
tem hic suppono, suo tandem singula loco
demonstrabo. non agam de fabulis, rebus¬
que non exsistentibus: verùm de princi¬
piis, ac causis, in ordine ad fines, actiones,
& generationes: Considero fermenta ve¬
rè, actuque exsistentia, & individualiter
per species distincta. (25) Sunt itaque fermen¬
ta, dona, ac radices, à Creatore Domino
stabilitae, in seculorum consummationem,
continua propagatione sufficientes, atque
durabiles, quae ex aqua, semina sibi propria
excitent, atque faciant. Nimirum quo de
dit terrae, ex se germinandi virtutem, de¬
dit fermenta totidem, quot fructuum ex¬
spectationes: ut etiam, sine semine praece¬
dentis plantae, possint ex aqua suos liquo¬
res, & fructus prolificare. Proferunt ita¬
que fermenta, semina sua, nec aliena. Id
est singula, iuxta sui naturam, & proprieta¬
tes: Quod dicit Poëta: "Quippe solo natura
subest. Nec omnis fert omnia tellus". (26) Inest
quippe locis, ordo quidam divinitus indi¬
tus, ratio quaedam, & radix immutabilis,
producendi statutos quosdam effectus, si¬
ve fructus, nec quidem duntaxat vegeta¬
bilium: sed & mineralium, & insectarum.
Differunt namque terrarum fundi, & pro¬
prietates, idque propter aliquam causam,
terrae isti connatalem, & coaevam. hanc
nempe fermento formali, inibi creato, at¬
tribuo. Vnde consequenter diversi fru¬
ctus, diversis locis pullulant, & sponte
crumpunt: quorum semina alio transla¬
ta, plerumque imbecillius provenire vi¬
demus, ceu foetus supposititios. Quod au¬
tem de fermento, terrae indito, dixi, id¬
ipsum pariter in aëre, & aqua reperies.
Neque enim Radicibus, Donis, Rationibus
fermentalibus carent, quae stabiles, lo¬
cis, & provinciis dicatos fructus profe¬
runt, idque perseverantia fructuum, ne¬
dum convincit: sed & spontanea, abun¬
dansque injussorum seminum profusio.
(28) Fermentum igitur principii veri naturam
tenet, à causa efficiente, in hoc diversi:
quod causa efficiens, consideretur tan¬
quam immediatum principium activum
in re, quod est semen, ac velut principium
motivum ad generationem, sive initium
rei constitutivum. fermentum verò, semi¬
ne saepè prius, & hoc de se generat. (29) Estque
fermentum, originale rerum initium, vis
indita terrae, vel locis, non autem rebus se¬
minalibus constitutis. Fermentum au¬
tem, quod rebus constitutis, cum semi¬
num proprietatibus inolescit, se habet per
modum efficientis, ad semen rerum. Ast
seminale fermentum, non est illud, quod
alterum duorum originalium principio¬
rum: sed productum ejusdem, & effectus
seminis individualis, ideoque caducum,
& interiens. (30) Vbi alias fermentum princi¬
pians, in elementorum sinibus conditum,
immutabile, & constans perseverat, nec
vicissitudini, aut morti subiectum. Est er¬
go vis locis insita, à Creatore Domino,
ibidem locata, ad fines in successione die¬
rum sibi ordinatos. Dum aliàs, semen in
rebus, ejusque vis fermentalis, est res, quae
exoleta suae tragoediae scena, desinit in in¬
dividualem Epilogum. Res enim, licet de
se successivè prolificet: id non nisi virtute
hausti semel fermenti evenit, quod pro¬
inde non desinit suis locis, spontaneos, si¬
ve priorum parentum semine, feliciores
fructus incessanter edere. Haec facilia sunt
cognita, in mineralibus spontè natis: at
in plantis, & animalibus, successiva semi¬
nis foecunditate generantibus, non aequè
id obvium est, ut neque in animantatis,
pro¬