855
NATURALIUM. 37
promiscuum putredine sexum mentienti¬
bus quidem: at mox mutuo etiam con¬
gressu prolificantibus. Verum eadem
bique est ratio fermenti. Adeoque fer¬
mentum utrobique principium idem est.
Etenim in semine, à parente inditur, &
cum eodem identitatem subit, vel aliunde,
à causis externis, materiae imprimitur. sal¬
temque utrobique veri efficientis interni¬
locum tenet. (31) Quippe rerum Conditor,
quibusdam fermentis, loca designavit
propria, ac stabilia, in elementorum con¬
do, tanquam seminum promtuario, id eo
efficientium prototypos. Aliis vero rebus
per individua, & species, ac si essent loca,
dispersit: Alibi enim stabilia, pro natura
corporum quibus insunt, haec initia vo¬
luit: aliàs verò, ut de manu in manum
transirent, in rerum continuationes. In
hoc autem differre voluit, quod fermenta
stabilia locorum, tanquam prima, univer¬
salia, simplicia, atque inchoativa initia se¬
minum, sive causarum naturalium effici¬
entia, essent: quae scilicet elementum
quae in se, in aëre, vel in terra impraegna¬
rent. Caducorum vero fermenta labiliam,
& à parentibus hausta, materiam praepara¬
tam dumtaxat concernerent, & in semi¬
num sinu imimediatè sederent. Ideoque &
intestinam mortis necessitatem contine¬
rent. Alterum pariter initium corporum
universale, quod aqua est, est unica rerum
causa materialis, quatenus aqua initii na¬
turam in se habet, in modo, puritate, sim¬
plicitate, ac progressu, initiandi, pro ut &
in termino dissolutionis, ad quem cuncta
corpora, per materiae ultimae reductio¬
nem redeunt. (32) Quod mox suo loco de¬
monstrabo typice. Initium itaque, à cau¬
sa, tantum theoricè distat; ut illud sit ens
actuale initians, atque hactenus causans:
Causa verò, sit terminus relationis ad cau¬
satum, sive effectum, enti theorico fortè
propinquius. Vel distingue illa ut lubet.
Ego saltem intelligo, causas initiare, &
initia causare, eodem nomine, sive sit in
elementorum sinu, sive in ipsa seminum
materialium familia. In rerum itaque na¬
turalium historia, considero materiam ple¬
rumque semine impraegnatam, prima sui
vita decurrentem, ad ultimum illius con¬
creti terminum: non autem materiam
primam Aristotelicam, sive illud nonens,
impossibile. (33) Sed conceptae causae efficiens
tis, considero initia realia, entium omni¬
um dona prima, radices, thesauros, & fer¬
menta impraegnantia. Vel si malit Lector
causam efficientem confundere cum re¬
rum fermento; & materiam corporum,
cum aquae elemento; distinctus esse desi¬
no lubens, modo sciatur, qualiter ista se
habeant, in luce naturae. Saltem sic de
corporum initiis, & causis disserui, ut sen¬
tio, & expertum habeo; multam lucem
quoque spondeo iis, qui hanc semel theori¬
cam fecerit suam. (34) Falsum itaque imprimis
comperient Aristotelis axioma. "Quod" vide¬
licet "generans, nequeat esse pars generati". Cum
semper generationis principium effecti¬
vum, sit internum agens, internus patra¬
tor, & generans. Quod satis clarè constat
in iis, quae sola matre putredine prodeunt
vitalia. In quibus nullum univocum est ge¬
nerans externum: sed ipsa massa semina¬
lis, sive semen generativum, custodit in se
universa, quibus ad generationis oecono¬
miam opus habet. At sane nec causarum
binarium admonuisse sat est: quin potius
iuverit efficientem, sive cosmocraticem
praecipuam, planius deduxisse. (35) Quocirca
hoc loco suppono, quae alibi demonstra¬
bo, nimirum in tota rerum naturalium
serie, de novo nil surgere, quod non è se¬
mine ortum ducat, nihilque fieri, quod non
è seminis necessitate fiat. Tragoediam ve¬
ro desunctam in meta finis, non esse nisi ex¬
antlatorum seminum periodum, sive epi¬
logum: nisi forte violenter abscedere co¬
gantur. Quocirca ignem excipio. (36) Utpote
non ad generationem, sed ad destructionem
dato. Maximè, quod ejus sit peculiaris
rigo, & non seminalis. Est nempe res inter
creata universa, singularis, & impar (ut
suo quandoque loco) Excipio deníque
Coe¬
E 3