855
LOGICA INUTILIS 45
antea nesciebam, is docet, demonstrat,
datque scientiam ejus, quod ante ignora¬
batur. Similia vero nunquam docuit Lo¬
gica. (22) Est itaque logicalis inventio mera
resumtio ejus, quod prius erat scitum.
Nescitumque, ideo nescit Logica. Siqui¬
dem spiritus noster, iam ante, erat in pos¬
sessione ejus, quod per logicen reperiri
augustum spondent. Quoniam est impos¬
sibile noscere; an praemissae sint verae, ap¬
parentes, vel salsae, nisi terminorum cogni¬
tio prius in nobis fuerit, cum omni noti¬
tia adaequationis, & confirmationis illo¬
rum. Consistit ergo totum ministerium,
munus, & utilitas logices in duobus tan¬
tum. (23) Vt nimirum, docens queat suam pu¬
tationem imprimere distinctè, in audiente:
& ut audiens, reminiscentiam, vel recor¬
dationem excitet, per connexionem, adap¬
tationem, adaequationem, & conformita¬
tem terminorum. Quod sanè non est mu¬
nus inventirum scientiarum: sed postera
quędam discursus consecutio, ad id, quod
inventum erat. Denique nec quidquid sic
fit, ullatenus ad scientias spectat: sed tan¬
tum ad dictiones. (24) Scientias autem, sola
dat sapientia, filius sempiterni Patris lu¬
minum. Media autem acquirendi scien¬
tias, sunt duntaxat orare, quaerere, & pul¬
sare. Demitor interim, utrobique tantam
Scholarum caecitatem, Logicen tantope¬
re extollendo, & magnifaciendo. Opta¬
remsanè, dicant Scholae, quam scientiam
unquam in medium Logica protulerit?
An forte Geometriam? Musicen? Vitra¬
riam: Typographicam? Agriculturam:
Medicam? hydraulisin? Mineralem? Bel¬
licam? Arithmeticam? fabrilem? vel uti¬
lem quampiam? Non sane. Itaque cum
rubore tandem fatendum est Scholis lo¬
gicis; Logicae idem contigisse, quod hac¬
tenus doctrinae Galenicae. Nempe per ia¬
ctantiam imposturas & inscitias, fefellisse
mundum credulum. Gentiles vero, pro¬
stituendo demonstrationes, & scientias ve¬
nales, non aliam habuere lucem, quam
quae excorrupta natura, obscuris putatio¬
nibus seducta, fluxit in ataxiam, & inordi¬
nationes, mutationibus circumstantia¬
rum, & hinc natis putationibus serviliter
obedientes. Haec ego quandoque cum vi¬
ris doctis communefeci, qui tandem fassi
sunt, Logicen adolescentibus propinari, ae¬
tate illa, qua aliud solidius ferculum fer¬
re nequirent, adeoque servire illis in acu¬
men ingenii. (utinam Logica non inservi¬
ret in varios abusus, semelque hausta in
adolescentia, non daret seculum pernicio¬
sorum ingeniorum, & Logicarum dece¬
ptionum ferax). Quibus ego. (25) Quod
impostura non vacat, si Logicen com¬
mendent. interim pro vera Philosophia,
pro repertrice Scientiarum. Dicunt, at
saltem Theologis summè est necessaria
Dialectica, quo haereseos acumina refel¬
lant. Id ego iudicavi velle sapere supra
Apostolum, adeoque Scholarum abusus,
supra sacra commendare. Non enim Eu¬
angelica veritas Logicen petit, aut conten¬
tiones: sed vitae pietatem in side, vivendi
exemplum, incorruptam conversationem,
abstinentiam à concupiscentiis & super¬
bia vitae, exigit, ut verbum Domini frugi¬
ferum fiat. Sat iam ab initio Ecclesiae, ab
illuminatis Doctoribus disputatum, mul¬
ti mecum testantur.
PHYSICA ARISTOTELIS ET
GALENI IGNARA
1. ARistoteles prorsus naturae ignarus. 2. Id proba¬
tur. 3. Quid sit natura apud Christianos. 4.
dem rursus per alias 13 rationes confirmatur. 5. In
natura, agens, materia, organorum dispositio, & effe¬
ctus, sine produdum. 6. Quod calor non sit agens in
generatione seminali. 7. Cur Aristoteles veritatem
naturae nesciverit. 8. Libri Physices continent tan¬
tum nugas. 9. Quomodo Adolescentes instruendi loco
Philosophiae scholasticae. 10. In quantos Apollines
evaderent Adolescentes. 11. Praerogativa ignis.
12. Quid.
F 3.