855
46 PHYSICA ARISTOTELIS
12. Quid sic instrictus invenis censeret. 13. Priuatio¬
nes non succedere in fluxu seminum ad generationem.
14. Nulla est forma cadaveris. 15. Generationem, &
corruptionem non se invicem suscipere. 16. Vulcanus
vitae evanescit, absque corruptione sui. 17. Mors non
est vitae corruptio. 18. Priuationis, & corruptionis
distinctio. 19. Formarum nulla est corruptio. 20.
Ignorantia Galeni. 21. Ridicula ejus volumina de
placitis Hippocratis & Platonis. 22. Libri ejus de
valetudine conservanda, fatui.
(1) SCholae ita constantiam ac fi¬
nem jurarunt suo Aristote¬
li, quod etiam hodiè ipsum,
Se per Antonomasiam, Philo¬
sophum dicant. Quem atta¬
men prorsus naturae ignarum comperio,
& causas aliquot, quae me ad hoc impule¬
re, describere non piget, idque non alio fi¬
ne, quam ut posthac credulitate, ac assen¬
tiendi consuetudine, tam Professores,
quam Tirones, non fiant devii, nec à caeco
se sinant in foveam deinceps duci. Alio¬
qui namque neminis Apologum ago; nec
Aristoteli magis, quàm non enti, sum in¬
fensus. In primis itaque Aristoteles natu¬
ram definit. "Principium motus, ut quietis, in
corporibus, quibus per se, & non per accidens
inest". In quo plures errores, & inscitias de¬
finitoris invenio, quam verba. Primum.
ergo se loqui de corpore realiter exsisten
te: non autem de hyle sua impossibili,
verbum (inest) ostendit. 2. Denotat ejus¬
modi corpora, non esse de censu, aut sup¬
positis naturae. Siquidem, corporum non
est, per se, & non per accidens inesse cor¬
poribus. 3. Aufert accidentia quaelibet, de
catalogo naturae, quasi extra, praeter, aut
supra naturam essent. Eo quod accidentia
insunt per accidens. 4. Corpora, quae per
accidens, motum aut quietem habent, pa¬
riter extra naturam conscribit. 5. Esse re¬
rum, est in natura, ipsa natura, ante diem,
aut motum earundem, aut quietem. Ne¬
cesse est quippe, ut aliquid prius sit, ante¬
quam moveat, moveatur, aut quiéscat.
Adeoque principium essendi, praecedit
initium movendi, aut quiescendi: non
potest tamen natura esse, ante sui exsisten¬
tiam. Nam si initium motus, vel quietis,
esset posterius, ad esse: natura esset poste¬
ra, ad esse naturale. 6. Quid si Deus post
Creationem, nec motum, nec quietem, in¬
iunxisset (quies nimirum apud Aristot.
praesupponit terminum motus) iam crea¬
tura fuisset; & non natura. Principio nam¬
que Deus creavit coelum, & terram. Iam
natura erat non intellecta ab Aristot. fuit
nimirum aliquando Creatura, actuque
exstitit, ante, vel citra naturam, hic defini¬
tam. 7. Corpora, in quibus initium mo¬
tus est externum, & per accidens (puta,
dum calor Solis movet semen, ad crescen¬
dum, aut praegnans, per accidens, sui ima¬
ginatione transformat Embryonem) non
subessent naturae, ut neque istud acciden¬
tale initium. 8. Quiescere, non est non
moveri: sed à motu supersedere, adeoque
non moveri est quiete generalius. Ergo
natura absolutè sumta, esset post naturae
duntaxat exsistentiam. 9. Si initium motus
in mobili, sit natura; & causa efficiens, sit
propriè dictum, motus initium, (quale ait
esse calorem non elementalem) ergo ne¬
cesse est, quod causa efficiens sit interna
(quod est contra Aristot.) vel quod natu¬
ra, in quantum initium motus, non insit
corporibus intime ac per se. 10. Omnis
causa efficiens externa, sit initium motus
in re, per accidens: Causa autem omnis
efficiens, iuxta Aristot. est externa: ergo
nulla causa efficiens externa, est naturalis,
quod est contra 2. Physicor. 11. Quaecun¬
que per Mathesin moventur, itemque mo¬
la per ventum aut rivum mota, non mo¬
veretur per naturam. (3) Ego vero credo, "Na¬
turam iussum Dei, quo res est id quod est, & agit,
quod agere iussa est". Haec est definitio Chri¬
stiana, è Sacris petita. 12. Aristot. verò,
contra sua praecepta definitionis, pro ge¬
nere definiti naturae, sumit differentiam,
quam putat constitutivam. Nimirum for¬
male initium motus, & quietis. Pro diffe¬
rentia vero constitutiva, materiam, sive
corpus, in quo dictum motus initium in¬
est, sumit. Christiani autem tenentur
cre¬