855
ET GALENI IGNARA 49
positionum specificarum, multò mi¬
nus directa ad introductionem quiddita¬
tis specificae. Nam si iste calor, esset hoc
agens seminale, sive natura seminum, prae¬
terquam quod habet totidem specificas
unus differentias, quot sunt generatorum
species in natura; deberet habere extra se,
instrumentum (cum non detur esse, sine
proprietatibus essentialibus) mensura
tum, & manifestè determinatum, ad intro¬
ductionem cujuslibet quidditatis specifi¬
cae: sed nullum tale instrumentum, ve
medium adest calori: ergo commensura
tio omnis instrumenti, secundum quanti¬
tatem, qualitatem, modum, motum, figu¬
ram, durationem, atque operationum
quarumcunque destinationes, pendet ab
agente seminali, cui insunt ejusmodi pro
portionum commensurantes scientiae; &
nullatenus à calore. Etenim cum cogni¬
tio veritatis naturalis pendeat necessario
à natura, & essentia ejus; (7) Aristot. qui na¬
turae quidditatem ignoravit, etiam ejus
veritatem nescivit, adeoque non nisi sua
somnia in Scholis edocenda prostituit.
quidem operatio generationis, pendet à
natura, & organis propriis. qui ergo calo¬
rem aspicit, pro omni instrumento natu¬
rae, ipsumque instrumentum hoc, habet
pro natura seminali, atque vitali: Is retur¬
satellitem esse Regem, vel limam esse fa¬
brum. Imo calor, ut calor, ne quidem est
instrumentum proprium naturae: sed com¬
mune adiacens, in calidis tantum, conco¬
mitans, ac productum accidentale: Co¬
gnitio autem naturae, & essentiae, non su¬
mitur ab effectibus impropriis, adiacenti¬
bus, & accidentalibus: sed à cognitiono
principiorum, quae hactenus (prout pa¬
lam est) Schola Peripatetica ignoravit
Principia inquam naturae, sunt materia, &
agens. Principia autem Corporum, sunt
aqua, & semen, sive Vulcanus, duobus re¬
spondentia sexubus. Quod mox docebo
suo loco. Quapropter cum Aristoteles
nesciat naturam, proprietates, itemque
generationum causas, ac quidditatem;
quis non indicaverit, ex aridis cisternis
Scholarum aquas Philosophię haustas hac¬
tenus? (8) octo enim libri auscultationum
Physicarum, somnia & privationes, pro na¬
turae cognitione exponunt. Materiam in¬
quam sive corporeitatem impossibilem,
cum Mathematica abstractione, pro natu¬
rae principio, fulcro, atque seminario sup¬
ponunt. Quae ut nunquam exsistet: ita
nec initiandi, vel causandi energiam ha¬
bebit. Privatio pariter, pro altero princi¬
pio propinatur, quam merum non-ens
ipsae Scholae temerè fatentur. Ac demum
formam, generationis finem, apicem, at
que destinationis ultimatum scopum ),
ipsumque productum, pro naturae initio,
praepostero sane delirio, edocent. Effe¬
ctum nempe pro initio supponunt. Cau¬
sas vero naturae, alio libro, pro principiis,
materiam nempe, & formam, omissa pri¬
vatione, venundat. Vt de causis aliquando
dicam. Quasi principia naturae, sive causa¬
litate principiarent. Fortuna vero, & ca¬
sus, tanquam si propriae passiones naturae
forent, tractantur peculiari libro. Eventus
enim, locum in naturae contemplatione,
& doctrina, non merentur. Vacuum deni¬
que & infinitum, ad naturae cognitionem
impertinentia, & propemmodum privativa,
vel planè negativa, suos nacta sunt tracta¬
tus. Tempus vero, & locum, ignoranter
non minus, quàm impertinenter inter na¬
turae documenta, Scholae aestimant. Ac
postremo motum localem, quatenus Ma¬
thesi inseruit, in naturam aeque sutiliter,
atque indistincta indiscretione introdu¬
cunt. (9) Optarem certe in tam brevi vitae
spatio, ver adolescentum, ejusmodi nugis
posthac, & sophismate mendaci non am¬
plius imbui. Discerent nempe inutili isto
triennio, totoque septennio, Arithmeti¬
cam, Algebram, Euclidis elementa, Geo¬
graphiam deinceps, cum circumstantiis
marium, fluminum, fontium, montium,
Provinciarum, & Mineralium. Itemque
proprietates, & consuetudines nationum
aquarùm, plantarum, animalium, minera¬
G lium,